Pij graues atque elegantes poetæ
- Publication type: Article from a collective work
- Collective work: Sébastien Castellion : des Écritures à l’écriture
- Pages: 475 to 478
- Collection: Renaissance Library, n° 9
- Series: 2
Pij graues atque elegantes poetæ
Basileæ [1550]
MOSIS CARMEN,
QVOD cecinerunt Israelitæ, ubi ex mari rubro euaserunt1.
I |
De Ioua carmen recinam potente, Laude qui dignum facinus patrarit. Dum maris salsas equites, equosque Vertit in undas. |
BL (Ex 15,1) : Iouam canto, qui pro sua praestantia, & equos & equites in mare deiecerit. Vida 3-5 : [Deus] […] extulit se gloria (cf. III,2) Suam hîc potentiam explicans, Equos & equites […] ; v. 45 : salsas vias |
II |
Is meæ uires tribuit camœnæ, Is mihi confert placidam salutem. Hoc meis cultum patribus decenter Numen adoro. |
BL : Vires meæ (II,1) carmenque Ioua (I,1) est, qui mihi saluti fuit. Hic meus est Deus, quem celebro : Deus patrius, quem extollo. – Vida 13 : Deus hic parentum meorum antiquitus […] |
III |
Numen & nomen creperi decorum Gloria belli, modo quod quadrigas, Et manus duri Pharaonis altis Obruit undis. |
BL : Ioua vir bellicosus. Ioua inquam qui nominatur, Pharaonis & currus & copias in mare deturbauit, ita vt illius duces lectissimi in mare rubrum demersi, & vndis obruti (cf. VIII obruti sunt), in fundum tanquam saxa subsederint. Vida 3 (vide supra) et 8 : mei triumphi gloria […] v. 15 : Deus velut bellator […] v. 19 : Huic nomen omnipotens |
IV |
Iussa ductores maris ira rubri Hausit electos, rapidisque clausos Fluctibus, tanquam lapides, sub ima Æquora uoluit. |
BL : ita vt illius duces lectissimi in mare rubrum demersi, vndis obruti &, in fundum tanquam saxa subsederint. Vida 20-22 : Demersit alto principes … Hausit … In ima desedere, ceu molis grauis |
V |
O mihi magni decoris magistra Dextra, quae sæuos male frangis hostes ? O Iouæ uictrix manus ? ô superbi Perditor hostis. |
BL : Tu ista dextera, ô Ioua, decus tibi fortissime peperisti : ista dextera hostem oppressisti, & tua singulari præstantia infestos tuos euertisti. Vida 25, 27 : Dextera tua Deus […] Dextera tua hostem contudit […] |
VI |
Quem tuæ missus uiolenter iræ Ardor absumpsit celeri ruina : Aridos sicut solet ignis ardor Vrere culmos. |
BL : Laxataque ira tua, quasi stipulam confecisti. Vida 29-31 : Absumpsit ira eos tua,/ Flamma aridam vt stipulam vorat./ Excanduisti iratus ? |
VII |
Ergo spiranti tibi cessit humor : Et maris forti cumulata uento Vnda concreuit, liquidoque sepsit Agmina muro. |
BL : Ergo ad tuorum narium flatum coaceruatæ sunt aquæ : stetere fluctus in cumulum, inque mari medio vndæ concreuerunt. Vida 33ff. : Nobis recessit vnda, & alti gurgites/ Lato relicto limite, […] Videns […] omnibus mare / Patere concauum ratus […] v. 48 : Concretaque vnda |
VIII |
Dixerat hostis : Sequar, assecutus Diuidam prædam, rutiloque ferro Diuidam captos, animumque pœnis Exaturabo. |
BL : Dixerat hostis : Persequar, assequar, diuidam praedam, animum meum ex illis explebo, gladium stringam, illos mea manu peruertam. Vida 39-43 : insequar,/ […] spolia auferam […] ferro irruemus acriter […] |
IX |
Sed uagum flabris mare concitatum, Flante te, fastus retudit minaces, Instar ut plumbi peterent profundi Gurgitis ima. |
BL : Ad te spiritu isto stante, obruti sunt (cf. III) mari et plumbi ritu in aquas nobiles demersi. Vida 47-51 : Tuus ecce spiritus repente insibilat, […] omnes in ima, plumbum vti,/ Pelagi profunda […] |
X |
Quis tibi diuûm Ioua comparandus ? Quis tuum sanctum decus, ô tremende, Quis tuas laudes, quis adæquet actos Magne triumphos ? |
BL : Quis tibi deorum par est ô Ioua ? Quis cum sacro isto decore conferendus ? O terribilis, laudabilis, mirifice, Vida 55-57 : Quis tibi queat bellantium fortissimus/ Virtute compararier ? /Tu sanctatite incomparabili inclytus […] 83 : triumphe |
XI |
Tu nigrum dextra ualida sub Orcum Hoste detruso, populum redemptum Lenis abducis, propriaque firmas In statione. |
BL : qui extensa dextera tua, illis humo absorptis, populum hunc à te redemptum, pro tua clementia abducis : & tua vi, in tuum sacrum perducis domicilium. Vida 61-65 : Dexteram tuam excitasti, & hausit terra hians/ Repente vires hostium. Genti tuae verò dedisti te ducem […] Nostri misertus […] |
XII |
Audiant factum, stupeantque gentes. Hinc Palestini trepident : idumes Æstuent pagi : Moabi tremiscat Clara propago. |
BL : Hoc audito cohorrescant nationes, inuadat incolas Palestinæ trepidatio : tum perturbentur duces Idumæi, Moabitarum proceres terrore (cf. XII, 4) corripiantur […] Vida 69- : Fama hac Palestina omnis attonita iacet,/ Et ora Chananeitis tremit./ […] |
XIII |
Perdat & uires Cananæa tota, Et graues amens cadat in pauores : Ac uelut cautes sileat, stupendo Territa facto. |
BL : omnes incolæ Cananææ exanimentur, tantoque pauore labefactentur, vt ad tui brachij magnitudinem tanquam cautes obmutescant, Vida 74 : Immobiles stent, ceu silex. |
XIV |
Dum tui transit, Ioua gloriose, Dum tui transit populi caterua : Quem tibi tanto precio benignus Conciliasti. |
BL : Dum transit tuus Ioua populus : dum transit populus, quum tu tibi comparasti : Vida 73 : Pertranseat […] tuorum exercitus [..] sed tibi placitum genus […] |
XV |
Quemque deductum statues in altum, Et tuis montem manibus reuinctum : Quæ tibi sedes domino, tuisque Certa paratur. |
BL : Quem in tuæ possessionis montem perductum, ibi quasi plantes : quam tuæ habitationis sedem Ioua parasti, sacrarium Domine tuis manibus conditum. Vida 75-82 : genus/ Super aquilarum alis vehes/ Montem ad beatum : hæreditario in solo […] nos inseras, domumque in altam transferas,/ Quam fabricasti tu tibi/ Sacrarium […] quod […] expoliuerunt manus […] |
XVI |
Regnet æternum Ioua, qui secutos Cum suis currus dominis per altum, Atque equos diri Pharaonis atris Fluctibus hausit. |
BL : Regnet in omnem æternitatem Ioua, qui in Pharaonis equos cum suis & curribus, & equitibus in mare ingressos, maris vndas conuerterit, Vida 83-88 : Regnans […] victor imperat/ Æternum, & amplius Deus. / Ingressus eques Ægyptius mare inuium/ Tot curruum rex millibus,/ Rex ætheris eum immersit […] /Sub vorticosis fluctibus |
XVII |
Cum tamen chari soboles Iacobi Preßerit sicco pede dissipati Æquoris fundum, mediosque tuta Viderit æstus. |
BL : cum Israelitæ in sicco medium mare perambulauerint. Vida 89f : Ast Isaci nepotibus tendentibus/ In medio iter strauit mari. |
1 L’édition de ce texte a été réalisée par Barbara Mahlmann-Bauer. Il figure in Jonas propheta, Basileæ, 1545, p. 31-33 ; in Pij graues atque elegantes poetæ, Basileæ [1550], p. 424-426 (voir infra). La légende adoptée pour l’édition des textes est la suivante : Italique : Mots d’origine de la Vulgate (Vulg.) ; Gras : Mots et phrases employés par le poète et identiques avec les paraphrases du Psalterium Castalionis et sa Biblia latina ; Gras italique : mots et phrases de la Vulgate repris par Castalio ; Souligné : Expressions synonymes ; Majuscules : invention de Castalio ; Vulg. : Vulgate ; BL : Biblia latina Castellionis ; Vida : Marcus Hieronymus Vida : Ex cantico Mosis.
- CLIL theme: 4027 -- SCIENCES HUMAINES ET SOCIALES, LETTRES -- Lettres et Sciences du langage -- Lettres -- Etudes littéraires générales et thématiques
- ISBN: 978-2-8124-0925-7
- EAN: 9782812409257
- ISSN: 2114-1223
- DOI: 10.15122/isbn.978-2-8124-0925-7.p.0475
- Publisher: Classiques Garnier
- Online publication: 08-22-2013
- Language: Latin