Sebastianus Castalio : Mosis Carmen
- Publication type: Article from a collective work
- Collective work: Sébastien Castellion : des Écritures à l’écriture
- Pages: 479 to 485
- Collection: Renaissance Library, n° 9
- Series: 2
Sebastianus Castalio : MOSIS CARMEN
IN QVO HEBRÆORVM CALAMitatem ob alienorum
deorum cultum futuram prædicit :
rursumque eorundem instaurationem, & hostium ultionem
Exod. [= Deut] XXXII.
Basileæ [1550]1
I |
Audite coeli quæ loquor, accipe Oris loquelas terra mei, meæ Imbris fluent ritu Camoenæ, Verba fluent mea roris instar. |
Vulg. Dt 32,1 : Audite cæli quæ loquor, audiat terra verba oris mei. BL : Attendite cœli, dum loquor, audi terra verba oris mei. Destillabit in modum pluuiæ mea doctrina : fluet vt ros oratio mea : |
II |
Non secus ac si prata rigans liquor Coeli pluentis gramina mulceat, Magni Iouæ nomen citabo : Laude Deum celebrate nostrum. |
Vulg. 2 : quasi stillæ super gramina BL : vt imber (cf. I,3) in stirpes, vt minuta pluuia in herbas. Et enim Iouæ nomen appellabo : tribuite Deo nostro magnitudinem, |
III |
Perfecta cuius fortia facta sunt, Et iuncta recto iudicio, Deus Fidissimus, culpaque maior Iustitiæ pater, atque recti. |
Vulg. 4 : perfecta sunt opera, & omnes viae eius iudicia […] iustus & rectus. BL : cuius numinis & integra opera, & omnes rectæ sunt rationes. Qui fidelis, iniquitatis expers, iustus, rectusque deus est. |
IV |
A quo scelestè degenerant sui, Non iam sui, sed perdita natio. Talin‘ Iouam mercede placas, Insipiens popule, atque stulte ? |
Ab hoc suo vitio degenerant, non dicam eius filij, sed perdita, profligataque natio. Hæccine rependis Iouæ, ô populus stulte atque insipiens (Vulg. 32, 6) ? |
V |
Is nonne uindex est tuus, & pater, Qui te creauit, qui tibi dat statum ? Antiqua seclorum reuolue Tempora, præteritos & annos. |
Vulg. 6 : & fecit, & creauit te BL : Nonne is tuus pater est, qui te comparauit ? Nonne tuus conditor, atque author ? Recordare prisca tempora, considera perpetuorum seculorum annos. |
VI |
Patres rogato, consulito senes, Qui consulenti sic referent tibi : Cum sorte gentes separaret, Diuideretque homines supremus, |
Vulg. 8 : quando separabat filios Adam BL : Percontare patrem tuum, qui tibi referet : senes tuos, qui tibi narrabunt : supremum Iouam, cum gentibus possessiones partiretur, hominumque genus diuideret, |
VII |
Diuisit agros gentibus, intuens Hebræa quanto gens numero foret. Namque eius est sanguis Iacobi Pars adamata, peculiumque. |
BL : cæteris nationibus fines pro numero Israelitarum assignasse. Nam Iouæ pars est eius populus, eius possessionis sors Iacobei sunt, |
VIII |
Quem cum relicto reperit in loco, Diris ferarum uocibus horrido, Complexus est ipsum docendo, Vtque suos oculos tuendo. |
Vulg. 10 : Inuenit […] in loco horroris BL : Quos in deserta, inaccessa, ferali, vastaque terra circumduxit, edocuit, tanquam sui pupillam oculi custodiuit. |
IX |
Quo more nidum suscitat, & supra Vibrata pullos peruolitat suos, Passisque susceptos in alis Fert aquila, & per inane fertur : |
Vulg. 11 : Sicut aquila […] super eos volitans BL : Vt aquila nidum suum excitans, sese supra pullos suos vibrat, alisque passis exceptos, pennis suis tollit : |
X |
Sic solus illum duxit agens Ioua, Præsente nullo præterea Deo, Et uexit in suprema terræ, Frugibus ut frueretur agri. |
Vulg. 13 : vt comederet fructus agrorum BL : Ioua solus, nullo cum peregrino Deo illos deduxit, & in fastigia terrarum subuexit, vbi agrorum prouentibus vescerentur, |
XI |
Quin melle saxis, ac oleo petris Manante duris nutrijt, & boum Mollique balantum cibauit De grege lacteque butyroque. |
Vulg. 13 : vt sugeret mel de petra, oleumque de saxo BL : & melle de rupe, & oleo de rigida caute lactauit, butyro bubulo, lacte balantum, |
XII |
Nec non opimis carnibus arietum, Agnisque & hircis pinguibus, optimi Cum tritici candente flore Sanguineoque liquore uitis. |
BL : nec non adipe agnorum, opimorumque arietum, & hircorum, vnà cum pingui flore tritici, & meri vuarum sanguinis potione. |
XIII |
Hinc ergo pinguis redditus, improbe, Crassoque farctus pondere corporis, Hunc calcibus, qui te creauit, Estque salus tua, repulisti ? |
BL : At probe pinguefacti recalcitrarunt : pinguefacti, obesi, farcti, Deum conditorem suum reliquerunt, numen salutis suæ despicati sunt. |
XIV |
Verumque ducens pro nihilo Deum, Hunc prouocasti (proh scelus) aduenis Diuis ad iram, dæmonasque Sacrificando Deos putasti. |
Vulg. 16 : prouocauerunt eum […] ad iracundiam BL : Eum per alienos irritarunt, per scelera incenderunt dæmonibus non Deo sacrificantes, |
XV |
Ignota diuum numina, non procul Adducta, nunquam culta parentibus, Ambis : tui dum conditoris Immemor, immemor es parentis. |
Vulg. 17 : quos non coluerunt parentes eorum BL : dijs sibi ignotis, qui noui recens venerunt, maioribus vestris non formidati : numinis genitoris vestri immemores, dei vestri creatoris obliti. |
XVI |
Hæc ille cernens fert grauiter Ioua, Prolis perosus flagitium suæ, Et dicit : Aduersabor illos, Sicque uidebo cadent ut hæ res. |
BL : Hæc videns Ioua, hanc liberorum suorum improbitatem indignè fert, & ita fatur : Abscondam ab eius vultum meum : videbo quem habituri sint exitum. |
XVII |
Gens infidelis, progenies malæ Frugi, dolorem qui mihi per Deos Vanos, & indignos deorum Nominibus, faciunt, & iram. |
Vulg. 20 : & infideles filij BL : Sunt enim peruersa natio, filij perfidi, qui me per non Deum irritarunt, per sua illa inania incenderunt : |
XVIII |
Ergo uicissim per fatuas eos Gentes, & ipso nomine gentis haud Dignas, ad iram prouocabo, Afficiamque pari dolore. |
BL : Quos ego vicissim per non populum irritabo, per gentem dementem incendam. |
XIX |
Flamma furoris terribilis mei Terræ peruram uiscera funditus, Eiusque fruges, montiumque Firma cremabitur igne moles. |
Vulg. 22 : Ignis succensus est in furore meo BL : Nam incensus iracundia mea ignis, ad ima vsque tartara exardescet, cumque suis terram frugibus consumet, & montes ad usque fundamenta inflammabit. |
XX |
Ipsos malorum congerie premam, Totisque telis funditus opprimam. Vret fames, urent dolores, Exitiabilis uret æstus. |
BL : In illos mala congeram, in illos mea missilia consumam : nec solum fame adedentur, lueque & acerbissimo absumentur exitio, |
XXI |
Addam ferarum uulnera dentium, Addam malorum uirus & anguium. ferro foris desaeuietur, Intima tecta pauor tenebit. |
Vulg. 24-25 : atque serpentium foris vastabit eos gladius, & intus pauor BL : verum etiam in eos & quadrupedum dentes, & humi serpentium virus immittam. Foris grassabuntur arma, intra penetralia consternatio, |
XXII |
Lethum puellas & iuuenes idem, Annosque canos, & pueros manet. Stat stirpitus delere gentem Ex hominum numero scelestam. |
BL : In iuuenes iuxta ac virgines, in lactentes atque canos. Et quidem statueram eos ita profligare, eorum vt memoriam ex hominibus tollerem : |
XXIII |
Hostem ferocem sed metuo male, Ne ueritatis nescius, haec suæ Dicens superbæ cuncta dextræ Gesta Iouæ neget esse factum. |
BL : nisi vererer ne hostes, eorum aduersarij (qua sunt improbitate) seipsos ignorantes, hoc totum factum suis præclaris viribus, non Iouæ tribuerent : |
XXIV |
Nam gentiis eius non ratio sagax, Vllumue mentis consilium uiget, Prudenter ut considerent hæc Tandem aliquando, putentque secum : |
Vulg. 28 : Gens absque consilio BL : quippe natio rationis expers, ac prudentiæ. Qui vtinam tantum saperent, vt hoc intelligerent, & eorum exitum sic considerarent : |
XXV |
An mille possent uincere singuli, Et dena bini millia uerterent, Ni proderet clausos in arctum Sponte sua Deus ipse eorum ? |
BL : Fieri ne posset vt persequeretur vnus mille, & duo fugarent decem millia, nisi illos ipsorum numen dederet ? Nisi Ioua addiceret ? |
XXVI |
Nam non eorum par deus est Deo Nostro, uel hostis iudicio : sed est Illis & uua, & uitis, agros Quaue Sodomæ sapit, & Gomorræ, |
Vulg. 31 : Non enim est Deus noster vt dij eorum : & inimici nostri sunt iudices. BL : Neque enim numini nostro par est illorum numen, vel hostium nostrorum iudicio. Nam de vitibus Sodomitanis, illorum vites sunt : deque Gomorranis agris, |
XXVII |
Est uua succo fellis amarior, Prægnans racemis tristibus : est eis Vinum quod est plane draconum Virus, & aspidis horridum fel. |
Vulg. 32 : vua eorum vua fellis, & botri amarissimi BL : quibus uvæ felleae, quibus acerbi sunt racemi, quarum vinum virus est draconum, dirumque fel aspidum. |
XXVIII |
Hæc sub meis sunt condita clauibus, Arcana sunt hæc me penes abdita, Fiet mei uindicta iuris, Pœnaque cum pedibus labascent. |
BL : Hoc est sanè apud me conditum, meis in capsis obsignatum : mea est vltio & remuneratio, tum cum titubabit eorum pes : |
XXIX |
Nam instat illis exitij dies, Durique casus temporis ingruit, Cum scilicet caussam suorum Suscipiet Ioua iam secundus. |
BL : Nam propinquat eorum dies interitus, properant eorum fata. Patrocinabitur enim Ioua suo populo, super suis flectet animum. |
XXX |
Cum destitutos robore pristino, Omnique nudos prœsidio uidens Dicet : quibus freti fuerunt, Numina, nunc ubi delitescunt ? |
BL : cum videbit eos languente manu planè oppressos atque destitutos : & vbinam sunt eorum dij (inquiet) quorum numine freti fuerunt ? |
XXXI |
Polluta quorum mandere pinguia, Haurire quorum sunt soliti merum Libaminum : quin excitantur, Auxilioque suo tegunt nos ? |
Vulg. 38 : bibebant vinum libaminum BL : Quorum & adipe sacrifico vescebantur, & libatorium vinum bibebant ? Surgant, et vobis opitulentur, prœsidioque sint. |
XXXII |
Nunc esse solum discite me Deum, Nullo secundo, quem penes est necis Vitæque ius : qui uulnerare, Vulneribusque queo mederi. |
BL : Cognoscite iam me, me, neque quemquam Deum esse præter me, qui interficiam, et in vitam reuocem, qui vulnerem et sanem, |
XXXIII |
Cui nulla res est quæ queat eripi : Qui sic in altum tollo manum meam, Per meque uitæ iuro patrem, Si gladium exacuam coruscum, |
BL : nullo mihi de manu eripiente : qui elata in cælum manu sic loquor : ita semper viuam, vt si mei ensis aciem acuero, |
XXXIV |
Fortique caussam suscipiam manu, Mulctabo iusto supplicio meos Hostes, & auso me perosis Præmia digna suo rependam. |
caussamque in manum sumsero, ita ab infestis meis pœnas repetam, ita in osores meos animaduertam, |
XXXV |
Tingam sagittas flumine sanguinis, Ensemque pascam carne cadentium : Tantus cruor manabit, hostis Vltio tam capitalis instat. |
Vulg. 42 : Inebriabo sagittas meas sanguine […] carnes, de cruore occisorum BL : vt et tela mea sanguine inebriem, et gladium carne pascam : illa occisorum captiuorumque sanguine, hunc hostis capitali supplicio. |
XXXVI |
Laudate gentes hunc populum, quia Vltor suorum sanguinis est Deus, Hostemque pœna persecutus, His fauet, his patriam tuetur. |
Vulg. : Laudate gentes populum eius […] BL : Decantate, o gentes, eius populum, quoniam et suorum sanguinem vlciscetur : et sumto de suis aduersariis supplicio, suorum terræ placabitur. |
1 in Pij, graues atque elegantes poetæ, p. 426-431.
- CLIL theme: 4027 -- SCIENCES HUMAINES ET SOCIALES, LETTRES -- Lettres et Sciences du langage -- Lettres -- Etudes littéraires générales et thématiques
- ISBN: 978-2-8124-0925-7
- EAN: 9782812409257
- ISSN: 2114-1223
- DOI: 10.15122/isbn.978-2-8124-0925-7.p.0479
- Publisher: Classiques Garnier
- Online publication: 08-22-2013
- Language: Latin