Aller au contenu

Apparat des sources

Afficher toutes les informations ⮟

  • ISBN: 978-2-406-10537-4
  • ISSN: 2261-0804
  • DOI: 10.15122/isbn.978-2-406-10537-4.p.0887
  • Éditeur: Classiques Garnier
  • Mise en ligne: 17/07/2020
  • Langue: Français
Accès libre
Support: Numérique
887

Apparat des sources

accessus

8 Sulmo [] Solemon. Cf. Ov. Fast. IV 79-81 : « huius erat Solimus Phrygia ­comes unus ab Ida, / a quo Sulmonis moenia nomen habent ».

9 Sulmo [] decem. Cf.Ov. Trist. IV 10, 3-4.

9 Nec stirps [] ortus erat. Ov.Trist. IV 10, 9-10. Lucifer [] dies. Ov. Trist. IV 10, 11-12.

11 Frater [] fori. Ov. Trist. IV 10, 17-18.

12 At mihi iam [] opus. Ov. Trist. IV 10, 19-20.

13 Sepe [] resumis opes. Cf. Ov. Trist. IV 10, 21-22.

14 Motus eram [] modis. Cf. Ov. Trist. IV 10, 23-24.

15 Sponte [] versus erat. Cf. Ov. Trist. IV 10, 25-26.

16 Iamque [] carere mei. Ov. Trist. IV 10, 31-32.

17 Pene [] fuit. Ov. Trist. IV 10, 69-70.

18 Illi [] futura thoro. Ov. Trist. IV 10, 71-72.

19 Ultima [] seva mee. Cf. Ov.Trist. IV 10, 73-74.

20 Carmina [] semelve fuit. Cf. Ov., Trist. IV 10, 57-58.

21 Moverat [] Corina mihi. Cf.Ov. Trist. IV 10, 59-60.

22 Parve [] puellis. Ps.-Ov., Pul. I 1.

23 Et male [] reorum. Cf. Ov. Trist. II 93.

27 Cesar2[] est. Met. XV 746.

29 Sunt [] eram. Cf. Ov. Trist. I 1, 117-118 ; III 14, 19-20.

36 Publio patre. Vulgatus, Acc. 17-18 : « Dicitur enim Publius a Publica familia vel a patre Publio ».

36 Naso [] quantitate nasi [] odore nasi. Vulgatus, Acc. 18-19 : « Naso vero nomen est ab eventu, quoniam a quantitate nasi Naso dictus est, sive quia, sicut canis venaticus naso bene sentiens feram persequitur donec eam captam detineat, ita Naso dictus est quasi odorinsecus ».

37 Ovidius ab ovo. Cf. Mart. Cap. II 140 : « Verum ipsa species ovi interioris crocino circum­lita exterius rutilabat ac dehinc perlucida inanitate albidoque humore, interiore tamen medio solidior apparebat » ; Macr. Sat. VII 16, 8 : « et ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, ­consule initiatos sacris Liberi patris, in quibus hac veneratione ovum colitur ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam, mundi simulacrum vocetur » ; voir aussi Vulgatus,Acc. 25-39.

38 Metamorphoseos [] ablativum. Cf. Arnul Aurel. Allegorie, p. 181 : « Exponatur titulus sic : ­meta grece, de latine, ­morphe mutatio, ­usios substancia, quasi de mutacione substancie. Et notandum quod greci carentes ablativo, loco eius utuntur genitivo » ; cf. aussi Vulgatus, Acc. 58-59 : « Intitulatur autem liber iste de mutacione substancie ».

888

Primus [] sunt enim XV. Vulgatus, Acc. 14 : « Primus nec inmerito, quia sequitur secundus ; sunt etenim XV ».

40 Utilitas duplex est. Cf.Vulgatus, Acc. 109-113 : « Utilitas siquidem est magna, non actoris, set legencium, videlicet cognicio fabularum et earum exposicio quas ­compendiose colligit actor iste in hoc opere. Vel utilitas est diversorum erudicio habita ex mutacione temporalium ».

41 Ethice. Cf.Vulgatus, Acc. 107-109 : « Phisicus est auctor iste assignando generacionem elementorum ; ethicus est in assegnatione mutacionum que faciunt ad mores ». Cf. aussi Ioh. Vergil. Allegorie, Acc. : « Quoniam uniuscuiusque poete finis sit mentes hominum moribus informare in omnibus, unde in principio huius libri alibi dictum est quod ethice id est morali philosophie supponitur, ideo unaqueque transmutatio in hoc libro descripta merito ad mores est penitus reducenda ». | Dicitur [] remota solo. Ioh. de Garlan., Integ. 13-14.

42 De mutatione [] artificem. Cf. Ioh. de Garlan., Integ., tit. 15-16.

42-44 Mutat [] exponenda. Cf. Ioh. de Garlan., Integ. 15-18.

43 De mutatione [] magica. Cf. Vulgatus, Acc. 64-65 : « Notandum autem est quod quadruplex est mutacio : naturalis, moralis, magica, et spiritualis ».

44-45 Omnis [] tibi sint. Cf. Ioh. de Garlan., Integ. 19-30.

45-50 Sic numerus [] viris. Cf. Ioh. de Garlan., Integ. 33-58.

53-70 Clauditur [] sati. Cf. Ioh. de Garlan. Integ. 59-118.

71 Mutationes [] pavonem. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I : « Mutationes primi libri sunt hee. 1. Chaos mutatur in species. 2. Terra in hominem, sive a deo, sive a Prometheo. 3. Mundus in quatuor secula vel etates a metallis denominata. 4. Annus in quatuor tempora. 5. Gigantes in montes. Sanguis Gigantum in homines. 6. Licaon in lupum. Terra in mare propter diluvium. 7. Lapides iactu Deucalionis in viros et iactu Pirre in mulieres. 8. Terra iterum in Phitonem serpentem. Phebus in amantem. 9. Dane in laurum. 10. Io de casta in adulteram, et de adultera in bovem. De bove iterum in deam. 11. Mercurius in pastorem. 12. Syringa in harundinem, harundo in phistulam. 13. Argus in pavonem ». Cf. aussi Ps.-Lact. Plac. Narrat. I : « 1. Chaos in species. 2. Terra in varias personas. 3. Mundus in saecula quattuor, aureum, argenteum, aereum et ferreum. 4. Item annus in tempora quattuor. 5. Gigantum sanguis in homines. 6. Lycaon, Pelasgi filius, in lupum. 7. A Deucalione iactati lapides in viros et a Pyrrha in mulieres. 8. Python serpens in figuras. 9. Daphne, Penei filia, in laurum. 10. Io, Inachi filia, in vaccam. 11. Mercurius in pastorem. 12. Syringa nympha in fistulam. 13. Argus, Arestorius filius, in pavonem. 14 Io supradicta in Isidem ».

livre 1

5 Chaos [] ­confusio. Cf. Hugut. Deriv. C 39, 1 : « Hoc Chaos et hoc chaon indeclinabile, et hic chaus-chai, et hic chaos-oy id est profunditas, fossa vel ­confusa caligo vel ­confusio rerum vel initium rerum, scilicet yle in qua omnia fuerunt ­confusa et ­commixta, et a qua omnia ». Cf. aussi Vulgatus I 6 : « Vel unus vultus id est ­confusio nature » et I 6-9 : « Quem dixere chaos quem vultum vel acervum philosophi dixere appellavere chaos id est ­confusionem ».

19-20 Habentia [] ignem. Cf. Macr. somn. I 6, 24 ; Calcid. In Tim. 32B.

889

21-22 Ovidius [] ausus dicere. Cf. Isid. Orig. XI 3, 1 : « Portenta esse Varro ait quae ­contra naturam nata videntur : sed non sunt ­contra naturam, quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cuiusque ­conditae rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant » ; Vulgatus I 32 : « una est causa omnium rerum et unus est a quo omnia sunt, tamen actor non audens dicere, propter hoc dicit sub dubio. Non audebat enim hoc attribuere Iovi sciens unum esse deum cui non audebat gentiles ullum simulacrum facere nec ei nomen inponere, et ideo eum appellabant ignotum ». Cf. aussi Ioh. Vergil. Allegorie I 1 : « Reducitur ergo hec transmutatio ad hoc morale. Scilicet quod homines debent ­complaudere deo qui sic totam naturam reformavit ». | In principio [] terram : Gn 1, 1.

24-25 Quod Choas [] expositione. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 1 : « Quod chaos mutatur in species in rei veritate fuit etiam Moyse dicente. Unde non indiget expositione » natura naturans. Cf.Vulgatus I 6-7 : « unus vultus nature id est una voluntas nature naturantis scilicet dei. Duplex est natura : natura naturans et natura naturata. Natura naturans est ipse deus ; natura naturata est quedam vis rebus insita ex similibus procreans similia, sicut de vacca creatur taurus et huiusmodi ».

30 et divisit [] inferioribus. Cf.Gn 1, 6-7.

34.1 Yle. Cf.Vulgatus I 5 : « Bartholomeus (De prop. rer. 8) autem dicit ita de yle : yle est globus informis, sine loco, sine tempore, sine quantitate, sine qualitate, inter aliquam et nullam ­substanciam » ; cf. aussi Isid. Orig. XIII 3, 1 et Macr. somn. I 6, 30.

34.1 occeanum[]velox. Cf. Papias, s.v. oceanus : « Ocys ὤκυς graece, velox, unde ocius » ; Hugut. Deriv. O 4 : « Item ab ocis quod est velox hic oceanus-ni, quia velox est » ; Balbi Cath. : « Occeanus ab occis quod est velox derivatur hic occeanus, quia velox est ».

34.2 mare quasi amarum : Isid. Orig. XIII 14, 1 ; Eber. Bethun. Graecism.XII 67 ; Hugut. Deriv. M 86 : « meo [] (4) Item a meo-as hoc mare-is, quasi meare, quia semper est in motu, et secundum hoc mare potest dici aquarum generalis collectio [] (6) sed proprie mare dicitur cuius aque amare sunt, et dicitur sic quasi amare ab amaritudine, vel a meo-as quia precipue super omnes alias aquas est in motu ».

38-44 fabricatore vero mundi. Cf.Met. I 57 : « mundi fabricator ». | Producat [] viventis. Cf.Gn 1, 24 : « Dixit quoque Deus : producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas ».

45-46 zone[] propter ignem. Cf.Vulgatus I 45.

51 frigidissima [] inabitabilis. Cf. les quatre éléments en Macr. somn. I 6, 21 : « terra frigida et sicca, aqua frigida et humida, aer humidus et calidus, ignis calidus et siccus » et dans le Vulgatus I 25.

57-58 Eurus [] Boree. Cf.Vulgatus I 65, qui donne une description des vents bien plus détaillée.

61 Nabatheo [] regnavit. Cf.Vulgatus I 61 : « Nabatheia id est orientalia. Nabaiot ibi regnavit primogenitus Hysmaelis, filii Abrahe. Vel Nabathei populi sunt in oriente ».

73 Et die sexto [] nostram. Gn 1, 26 : « Et dixit Deus : faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ».

82.1 Promotenus [] deus. Cf.Vulgatus I 78 : « Prometheus enim dicitur quasi primus theos, id est deus ». | Deus [] inspiravit. Gn 2, 7 : « formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae ».

82.1-4 Promotenus [] studentium. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 2 : « Terra in hominem. Re vera, Deus hominem de limo terre creavit, cuius rationem ­contulit. Fabulose, Prometheus in Caucaso monte existens de limo terre hominem faciens furatus est ignem de curru solis quem homini suo ignem inspiravit et ita eum vivificavit. Unde pro tali furto in Caucaso monte est extensus et iecur suum a vulturibus corroditur. Allegorice est talis. Prometheus re vera fuit quidam sapientissimus qui in Caucaso monte studens primus 890naturam hominis duplam esse ­consideravit secundum corpus terrenam, unde fingitur hominem de limo terre fundasse ; secundum animam celestem, unde fingitur fasculam currui solis apposuisse et homini inspirasse. Quod vultures corrodebant iecur eius in Caucaso nichil aliud est quam hoc quod cura cor eius in Caucaso studentis corrodebat. Sicut adhuc corrodit corda quorumlibet ubique studencium ».

82.3 naturam [] duplam. Cf.Vulgatus I 78, 15-22.

83-86 Ad ymaginem [] eos. Gn 1, 27 : « et creavit Deus hominem ad imaginem suam ». | habet [] celum. Cf. Cic. nat. deor. II 140 ; Aug. discipl. V 5 ; Cassiod. anim. 11. | antropos[] ­conversa. Cf. Hugut. Deriv. A 212 : « Antropos, id est homo, ab ana quod est sursum et tropos quod est ­conversio, quasi sursum ­conversus et erectus ut suum creatorem aspiciat, cum alia animalia prona spectent terram, a quo et fagin, quod est ­comedere, dicuntur antropophagi, gens asperrima, que humanis carnibus vescitur ; et sunt sub regione Syrie » ; Cf. Guillelmus De Conchis, Dragmaticon Philosophiae, éd. Italo Ronca et Lola Badia (Corpus Christianorum. Continuatio mediaevalis, 152), Brepols, Turnhout, 1997, VI 23, 4 : « Est enim homo quasi arbor inversa, unde a Graecis antropos dicitur, id est ­conversus ».

113.2 miserta filii. Cf.Hyg.astron. II 6, 329 : « Dicit enim [] Iovem autem misertum filii curasse ut circum eum magna lapidum copia esset ». albestrum lapidem. Vulgatus I 113 : « Saturnus devoravit albestrum ». Cf. aussi Vat. Myth. I 104 : « Sed tunc cum natus esset Iuppiter, ut partum eius celaret mater, misit Saturno gemmam in similitudinem pueri celsam, quam abidir vocant ».

114 Iu-piter [] ­pater. Hugut. Deriv. I 120, 12 : « proprie ergo, cum Iupiter dicitur summus deus ­convenit ei hoc nomen Iovis, a iuvando, vel Iovis quasi juvis, id est universalis potentia vel omnipotentia, vel sit ethymologia et derivetur a iuvando ; similiter et hoc nomen Iupiter tunc proprie ei attribuitur, quasi iuvans pater : pater est creando, iuvans in regnando. Vel Iupiter quasi iuris pater, quia legem, tam positivam quam naturalem, hominibus dedit ». quatuor tempora. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 4 : « Annus in quattuor tempora que sunt ver, estas, autumpnus, hyems. Hoc ita est in rei veritate. Nichil est hic allegoricum ».

127.1 Saturnus satur ­annus. Cic. nat. deor. II 24, 64 : « satur annus Saturnus » ; Eber. Bethun. Graecism. VII 26 ; Hugut. Deriv. S 53, 12 ; Vulgatus I 113, 27 : « Saturnus idem est quod tempus, quasi satur annis ».

137-140 Dite [] Plutone. Cf.Vulgatus I 137 : « dives unde et Pluto dicitur Dis a ditando quia illum ditat terra ».

150 Astrea [] iusticia. Cf.Vulgatus I 150 : « astrea id est iusticia [] vel dicitur astrea quia ab astris originem habuit et in terris descendit et iterum ascendit in celum » ; Hugut. Deriv. A 375 : « astrea, id est iusticia, quia de celo descendit, unde Ovidius in primo Metamorphoseos (150) : ultima celestum terras Astrea ­reliquit et astreus-a-um res pertinens ad astrum ; et ­componitur cum nomos, quod est lex, vel norma quod est regula, vel noma quod est nomen ».

151-155 Saturnus [] filios. Cf.Vulgatus I 113, 8-11. | Saturnus [] fulminavit. Arnul. Aurel. Allegorie I 5 : « Vel aliter. Saturnus rex fuit cretensis qui tres habuit filios. Plutonem habuit filium et Neptunum. Quorum alterum id est Plutonem occidendo ad inferos misit, unde Pluto fingitur deus infernorum. Neptunum vero submersit in mari, unde fingitur esse deus marinus. Tercius vero, id est Iupiter ei obstitit eumque de regno expulit. Qui in Italiam a Iano qui ibi regnabat, quia usum vinearum et falcis eum docuit, in partem regni receptus est. Gigantes vero, id est alii tiranni terre et terram et terrena amantes, pro patre depulso Iovem impugnaverunt. Quos Iupiter fulminatos, id est impetu belli devictos, in montes mutavit, id est machinis bellicis eos obruit. De sanguine quorum homines nati sunt qui etiam Iovem ­contempserunt ».

891

169 lactea2[] candorem. Cf. Hugut. Deriv. L 56 : « lacteus-a-um, de lacte existens vel ad lac pertinens vel albus ut lac ».

170-175 Gigantes [] sicut patres. Arnul. Aurel. Allegorie I 5 : « Terra in Gigantes. Allegoria talis est. Gigantes dicuntur a ­ge, quod est terra quasi terrena amantes unde et serpentinos habuerunt pedes quia serpebant in terrenis. Iovem de celo eicere voluerunt, quod adhuc multi faciunt, deum celi nullum esse credentes. Sed a deo fulminati versi sunt in montes id est a deo exterminati versi sunt in sensum reprobum facti lapidei et obstinati. Sed de eorum sanguine id est de progenie obstinatorum nascuntur iterum homines mali » ; voir aussi Isid. Orig XI 3, 13 : « Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos γηγενεῖς existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra inmensa mole et similes sibi genuerit. Γῆ enim terra appellatur : γένος genus ; licet et terrae filios vulgus vocat : quorum genus incertum est » et Hugut. Deriv. G 39, 50 : « gigno vel genitus ­componitur cum ge, et dicitur hic et hec gigas-ntis. Et dicuntur gigantes quasi gegantes, id est de terra geniti ; vel gigantes quasi gegines, id est terrigene, quia filii terre dicuntur fuisse : ge terra, gines genus esse dicitur ».

211 Lichaon [] esse tyrannus. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 6 : « Lichaon ­contemptor deorum ignorans illud : non temptabis dominum tuum ; et illud : non incurras in temptacionem, et illud tercium : et ne nos inducas in temptacionem ; voluit temptare si verus deus esset Iupiter faciendo homicidium quia crederetur statim esse verus si eum statim pro homicidio puniret. Iupiter vero pro suo homicidio eum obstinatum fecit esse in sua tyrannide. Qui in lupum fingitur mutatus, quia luporum est esse tyrannos ovium ». | Et ne [] temptationem. Mt. 6, 13 ; Lc. 11, 4. | Non temptabis [] tuum. Dt 6, 16 : « non temptabis Dominum tuum ». | Non intres in temptationem. Lc 22, 40 : « ne intretis in temptationem ».

219 Crepuscula[] nox. Cf. Isid. Orig. V 31, 7 : « Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est inter lucem et tenebras » ; Hugut. Deriv. C 298, 5 : « Crepusculus in eodem sensu, id est dubia lux, scilicet hora que est inter diem et noctem vel noctem et diem, dubia an sit diei an noctis ».

241 Herinis[] furor. Hugut. Deriv. E 112 : « Erinis-nis vel -nidis, id est furia infernalis, quasi ad litem et discordiam nata, et hec iris-ris vel iridis, id est arcus celestis ».

253-254 Dum veneris [] ignem. Cf.Rituale XIV 239, 27 (Ambros Odermatt, Ein Rituale in beneventanischer Schrift : Roma, Bibliotheca vallicelliana, Cod. C 32, Ende des 11. Jahrhunderts, Fribourg, Universitätsverlag, 1980 (Spicilegium friburgense, 26), p. 321).

273 Historiace [] Noe1. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 6 : « Terra in mare mutata est per diluvium. Hoc non indiget integumento, quia re vera hoc fuit in tempore Noe ».

293 Anchora []manus. Hugut. Deriv. A 195, 9 : « anchora-e, vel ab an quod est circum et ciros quod est manus dicitur anchora, quasi circum manuta ». Cf. aussi Isid. Orig. XIX 2, 15 : « Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus ­conprehendat vel scopulos velarenas. Nam manus Graece κυρα dicitur : apud Graecos autem aspirationem non habet, nam ἄγκυρα dicitur ; unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur ».

305 Tygris [] sagitte. Cf. Isid. Orig. XIII 21, 9 : « Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens et pergens ­contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae tigris nimia pernicitate currentis ».

313 Acthei [] maris. Hugut. Deriv. A 415 : « Athyx-cis fuit filia regis Atheniensium, ex cuius nomine dicta est regio illa Attica, et homines Attici. Idem sunt Athenienses. Vel atte interpretatur litus, et inde latine hec atta id est litus, unde atteus-a-um id est litoralis ; et hec Attica regio Atheniensium, quia iuxta litus est, et attice genus columnarum que ibi abundant ; unde Athene quasi litorales, quia in litore posite erant ».

892

316-317.2 Est aqua [] fide. Ioh. de Garlan., Integ. I 87-90 : « Est aqua Deucalion est ignis Pirra, parentes / sunt lapides lapidum qui pietate carent ».

318-319.1 Parnasus [] nares. Serv. ad Aen. X 163 : « Parnasus mons est Thessaliae iuxta Boeotiam [] qui in duo finditur iuga, Cithaeronem Liberi et Heliconem Apollinis et Musarum » ; Isid. Orig. XIV 8, 11 : « Parnasus mons Thessaliae iuxta Boeotiam, qui gemino vertice est erectus in caelum. Hic in duo finditur iuga : Cyrrham et Nissam ; unde et nuncupatus ; eo quod in singulis iuga colebantur Apollo et Liber. Haec iuga a duobus fratribus Cithaeron et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Cythaeronis » ; Hugut. Deriv. N 57, 56 : « Parnasus, quidam mons, quia pares habet nasos, id est duas elationes, scilicet Eliconem et Citeronem ».

332-333.1 Triton [] tibicen. Hugut. Deriv. T 167 : « Triton interpretatur sonans vel terrens [] ; et inde etiam dicitur quidam deus vel piscis marinus Triton, quia est tibicen Neptuni ».

398-399 De iactu lapidum. Arnul. Aurel. Allegorie I 7 : « Iactu Deucalionis lapides mutantur in viros. Iactu Pirre in feminas. Phisica ibi tangitur. In coitu enim viri et femine si superhabundat sperma viri creatur vir, si mulieris, creatur femina. Sed ad ostendendum hominis duriciam de lapidibus hoc dicit a materia prime creationis ­contractam ».

411 homo [] volandum. Cf. Greg. Magnus, Iob VI 13, 1 : « Homo ad laborem nascitur, et avis ad volandum » ; VI 13, 10 : « Homo ergo ad laborem nascitur et avis ad volandum, quia inde mens ad summa evolat unde caro in infirmis durius laborat ». qui non [] manducet. II Thess. 3.10. Cf. aussi Walther, Car. 24404.

438-439 De Phitone. Cf. Isid. Orig. VIII 1, 53-55 : « Apollinem quamvis divinatorem et medicum vellent, ipsum tamen etiam Solem dixerunt, quasi solum. Ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, qui adversus Iovem non fecit. Ipsum Phoebum, quasi ephebum, hoc est adolescentem. Unde et sol puer pingitur, eo quod cottidie oriatur et nova luce nascatur. Pythium quoque eundem Apollinem vocari aiunt a Pythone inmensae molis serpente, cuius non magis venena quam magnitudo terrebat. Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportavit, ut Pythius vocaretur. Unde et ob insigne victoriae Pythia sacra celebranda ­constituit ».

441-442.1 Ducit [] victum. Theod. Ecl. 232.

454-465 Moraliter [] frigidum est. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 8-9 : « Terra in Phitonem serpentem quem Apollo sagittis suis occidit. Per Phitonem noxium terre humorem habemus quem sol sagittis id est radiis suis desiccat. Vel Phiton est falsa credulitas, quam Apollo id est sapiens ratione sua exterminat. Apollo enim exterminans interpretatur : exterminat enim et dividit tenebras per lucem. Sic et sapiens falsam credulitatem exterminat a veritate, vel etiam fallaciam que potest haberi per Phitonem serpentem fallacem. Sed inde rediens Apollo id est sapiens aliquando superbit, et, quasi iustificans se, Cupidinem deum amoris negligit. 9. Sed Cupido eum arcu sagittat id est stimulis carnis sue eum calefiat. Sed tamen ille non amat nisi virginem Danem, quam tamen ­consequi non potest donec ea sit mutata in laurum. Virgines enim de virginitate sua in hoc seculo non merentur coronam nisi post suam mutationem id est post mortem eam accipiunt. Sed tunc habent lauream coronam quam in hac vita meruerunt. Dane ideo filia Penei dei fluvii fingitur quia aqua est frigida, et pudicicia est filia frigiditatis sicut impudicicia caloris ».

454-465.1 Verba [] mors. Cf.Ec. 9, 17 : « Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos ».

498 Augustinus : en réalité, la source mentionnée ­nest pas Augustin, mais une sententia anonyme. Cf. Walther, Carm. 17450.

501 A cubito [] lacertus. Eber. Bethun. Graecism. 106-107 : « A cubito supra dimensio dicitur ulna. / Quodque premit cubitus dici solet esse lacertus ».

893

506-507 Montibus [] homo. Ioh. de Garlan., Integ. I 93-96 : « Mentibus hec arbor sapientum virgo virescit / que quamvis fugiat victa labore viret. / Est virgo Phebi sapientia facta corona / Laurus, quam cupida mente requirit homo ».

535 Spes []amantem. Cf. Walther, Prov. 43028 : « Spes sepe fallit impudentem audaciam ».

558-559 Laure [] nomen. Cf. Hugut. Deriv. L 36, 4 : « et a laus hec laurus-ri et laurus-us-ui, et hec laurea-e, quedam arbor, quasi laudus vel laudea quia olim cum laudibus ea victorum capita coronabantur, unde olim laurea dicebatur ».

560 Triumphum. Hugut. Deriv. T 166, 21 : « Item tres vel tris ­componitur cum phone, quod est sonus, et dicitur hic triumphus, victoria vel triplex letitia, quasi trinus sonus, id est triplex gaudium quod fiebat alicui pro subiurgatione civitatis vel regionis ».

588-600.1-3 Fabula talis est [] fuit dea. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 10-11 : « Io virgo filia Inachi dei cuiusdam fluvii fuit. Quod ideo fingitur quia frigida fuit ante annos nubiles. Amata fuit a Iove, id est a deo creatore quia virgo. Tales siquidem amat deus que virginitatem ­conservando ad creatorem se erigunt. Que postea divirginata de numero virginum eiecta, in bovem mutata id est bestialis facta, traditur a Iunone id est inferiori aere id est viciis inferioribus et gravioribus, Argo id est seculo id est viciis gravissimis quia per Argum multiplices oculos habentem possumus mundum habere, vel seculum multiplicibus illecebris irretitum. Qui mundus ita eam incarceravit quod deum creatorem noscere non potuit. 11. Sed Mercurius Argum occidit. Per Mercurium deum facundie habemus et quemlibet facundum qui sua persuasione mundanas ­concupiscencias in ea mortificavit, et eam, melius quod numquam fuit, creatori suo ad serviendum erexit. Unde fingitur de bove mutata in deam ».

621* pelex. Hugut. Deriv. L 67, 32 : « Item a pellicio hec pelex-cis, una l subtracta, et dicitur pelex quia pelliciat, id est decipiat ; vel dicitur pelex a pello-is que ante uxorem tenetur et postea veniente uxore a domo pellitur ; vel pelex dicitur illa propter quam uxor de domo pellitur, similiter a pello-is ».

624 Argus [] sapit. Ioh. de Garlan., Integ.I 99-100. | Centum [] gerebat. Ov. Am. III 4, 19-20 : « centum fronte oculos, centum cervice gerebat / Argus ».

642 Naiadumque chorum. Cf. Ov. Fast. I 512 : « et nemorum silvae Naiadumque chori ».

668 Mercurius [] addit opem. Ioh. de Garlan., Integ. I 105-109.

689-712.1 nimpha fuit [] iunctis. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 12 : « Pan Syringam filiam Ladonis fluvii amans, cum eam sequeretur in harundinem fuit mutata, de qua Pan fecit fistulam VII vocum. Filia Ladonis fingitur mutata in harundinem ideo quod fluvius ille habundat harundine et de harundinibus ­compactis fiunt fistule. Ladon fluvius est Grecie iuxta quam Greci studentes invenerunt VII artes quas Pan id est totum, Roma scilicet que totum esse volebat id est rerum omnium habere noticiam. Tandem Siringam mutatam id est artes grecas de greco in latinum transmutatas ­consecutus est, et cum eis cantavit ».

689-712.2 Syrins [] fistula. Isid. Orig. III 21, 6 : « Fistulam quidam putant a Mercurio inventam, alii a Fauno, quem Graeci vocant Pan. Nonnulli eam ab Idi pastore Agrigentino ex Sicilia. Fistula autem dicta, quod vocem emittat. Nam φώς Graece vox, στόλια missa appellatur » ; Hugut. Deriv. S 172 : « Sirin grece, latine dicitur fistula, unde hec siringa-ge, vel sirinx-gis dicitur fistula, vel dicitur sic a nomine puelle mutate in cannam, de qua Pan fistulam ­composuit ». | Est instrumentum [] levat. Ioh. de Garlan., Integ. I 109-110 : « Est instrumentum virge syringa virilis / cum quo vesicam phisica dextra levat ».

700.1-3 Pan, id est totum [] dicitur de Syringua. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 12 : « Ladon fluvius [] Pan id est totum [] cum eis cantavit » ; cf. aussi Isid. Orig. VIII 21, 81-83 : « Pan [], id est omne. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie. Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae. Distinctam maculis habet pellem, propter caeli sidera. Rubet enim facies ad similitudinem artheris. Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam caeli, in qua septem sunt soni et septem discrimina 894vocum. Villosus est, quia tellus ­convestita est †agit eventibus†. Pars eius inferior foeda est, propter arbores et feras ut pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem volunt rerum et totius naturae deum ; unde Pan quasi omnia dicunt » ; Hugut. Deriv. P 11 : « Pan [] dictus est quasi omne vel totum. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie universam naturam representantem ; habet enim cornua ad similitudinem radiorum solis et cornuum lune ; nebridem pellem maculis distinctam habet in pectore propter celi sidera denotanda ; rubet eius facies ad similitudinem etheris ; pedum, id est pastoralem baculum recurvum, gestat in manu dextra ad similitudinem temporum in se revolventium : omne enim tempus in se revolvitur ; fistulam septem calamorum gestat in altera manu propter armoniam celi, in qua sunt septem soni et septem discrimina vocum propter septem planetas ; pars eius inferior ispida et feda propter arbores et feras et pecudes, caprinas ungulas habens ut soliditatem terre ostendat ; quem volunt omnium rerum et totius nature esse deum, unde et Pan dicitur, quasi omnia. Hic quodam tempore victus fuit amore Siringe, unde dictum est quod amor vincit omnia, quia vicit Pana ».

723.1-3 oculis [] inferiori volat. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie I 13 : « Argus in pavonem [] pavo ideo dicitur Iunonis avis quia libencius est in aere, id est in alto, quam in terra, id est in imo ».

Livre 2

1 Phetontis sullimatio [] rapuit Europam. Arnul. Aurel. Allegorie II : « Mutationes secundi libri tales sunt. 1. Pheton de iuvene in cinerem. 2-3. Eliades sorores Phetontis in arbores. Gummi illarum in electrum. 4. Cygnus Steleni filius cognatus Phetontis in avem sui nominis. 5-6. Parrasis filia regis Archadie de pudica in impudicam, de impudica in puerperam, de puerpera in ursam, de ursa in stellam cum filio suo. 7. Corvus Apollini sacratus de albo in nigrum. 8. Filia Coronei in cornicem albam Palladi sacratam, que postea mutata est nigram. 9. Nictimene in noctuam. 10. Ochiroe filia Chironis centauri in equam. 11. Apollo in pastorem. Batus in lapidem. 12. Aglaros in lapidem. 13. Iupiter in thaurum. Cf. aussi Ps.-Lact. Plac. Narrat. II : « 1. Phaethon, Solis et Clymene filius, fulmine ictus. 2. Heliades sorores Aegle Lampetie Phoebe in arbores scilicet populos. 3. Lacrimae earum in electrum. 4. Cygnus, Stheneli filius, Ligurum rex, in avem sui nominis. 5. Callisto, Lycaonis filia, in ursam. 6. Eademque cum filio Arcade a Iove in sideribus. 7. Corvus volucris initio candidus, deinde in nigrum. 8. Coronis, Coronei filia, in avem cornicem. 9. Nyctimene, Nyctei filia, in noctuam. 10. Ocyroe, Chironis centauri filia, in equam. 11. Battus, Nelei filius, ruricola, in saxum. 12. Aglaurus, Cecropis filia, in lapidem. 13. Iuppiter, Saturni et Opis filius, ad Europam in taurum ».

5-8 De regia [] lapis. Cf. Ioh. de Garlan., Integ. II 119-150. 5 Maro testatur. Cf. Verg. Aen. X 189 : « Namque ferunt luctu Cycnum Phaëtontis amati ».

7 Naso. Ov. Met. II 632.

2 aurora []aureahora. Cf. Hugut. Deriv. A 17, 7 : « aura dicitur splendor, unde aurora id est initium diei clarescentis, quia fulget, sive primus splendor aeris, quod grece eos dicitur, unde potius dicitur aurora quasi eorora, et aura pro splendore quasi eora ».

895

10 balene [] aquas. Cf. Hugut. Deriv. B 11 : « Balin grece, latine iacere sive emittere vel effundere dicitur, unde balena dicitur quidam magnus piscis quia effundat et iaciat aquam huc et illuc altius cunctis bestiis marinis » ; Balbi Cath., s.v. balena : « balena ne quidam magnus piscis dicitur a balin, quod est effundere, quia effundat et iaciat aquam huc et illuc altius cunctis bestiis maris ».

74 Archicus. Isid. Orig. III 44, 2 : « Quorum primus circulus ideo ρκτικός apellatur, eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur » ; XIII 6, 2 : « Quorum primus circulus ideo ἀρκτικός appellatur eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae a nostris in ursarum speciem ficta Septentriones appellantur ».

107-109.2 Ioh. de Garlan., Integ. II 121-122. Themo [] rote : « Themo gramatica, logice nitet axis, / adornat hos resis, decus est quadriviale rote ».

109 Crisoliti. Cf. Papias, s.v. Chrysolitus : « Chrysolitus lapis quasi aurum fulget : unde dicit et videtur e se emittere quasdam ardentes scintillas » ; Hugut. Deriv. C 306, 9 : « Crisolitus, lapis similis auro cum marini coloris similitudine ».

129 Paralleli [] circulus. Cf. Hugut. Deriv. P 20, 6 : « Hic parallelus et hoc parallelum, circulus eque distans ab alio, et sunt V illi circuli in spera qui paralleli vocantur quasi eque distantes, non quia equalis sit distantia inter quoslibet sibi proximos, sed quia quilibet parallelus a sibi proximo secundum omnes suas partes equaliter distat » ; idem Balb. Cath., s.v. parallelus.

153-154.1-3 equos [] tepidum. Cf. Hugut. Deriv. B 65, 6 : « quadriga Solis, propter quatuor tempora anni [] scilicet ver, estatem, autumnum et hyemem, vel propter quatuor proprietates quas habet in die : rubet enim in mane, splendet in tertia, calet in meridie, tepescit in nona, a quibus proprietatibus quatuor eius equi denominantur. Primus dicitur Acteus vel Eous, id est rubens ; eos enim est aurora vel oriens ; secundus dicitur Ericteus vel Pirous, id est splendens, a pir quod est ignis ; tertius Lampus vel Phlegon, id est fervens, a phos quod est ignis ; quartus Ethon, id est tepens vel philogeus, id est amans terram, a philos quod est amor et ge quod est terra, quia tunc tendit ad occasum ».

153-154.3 Solis [] tepet. Cf. Ioh. de Garlan., Integ. 123-124 : « Solis equi lucis partes sunt quatuor, horum / hic rubet, hic splendet, urit hic, ille tepet ».

155 Erubet [] Philogeus. Cf. Eber. Bethun. Graecism. IX 226-227 : « Erubet Eous aurora, pallet Ethous, / Fervet Pyrous, se mergit aquis Philogeus ».

171 stelle []terendo. Cf. Hugut. Deriv. T 78 : « Triones quasi terriones, sicut que semper nobis apparent et semper terunt aream nostri celi ».

208 Inferior [] dea. Ioh. de Garlan., Integ. V 267-268 : « Inferior reliquis est luna planeta planetis / quare tartarea fingitur esse dea ».

214 Quatuor [] vorago. Cf. Walther, Carm. 23696 : « Quatuor, ut fantur, sunt, que numquam satiantur : / ignis et os vulve, verbum dictumque iuventus ».

219 Elicon [] sapientiam. Cf. Hugut. Deriv. L 67, 23 : « Hic Elicon-nis, unum de duobus cacuminibus Parnasi in quo olim solebat esse studium, et dicitur sic quia olim inde eliciebatur sapientia, unde et Elicon dicitur quasi elicies cuncta et est ethimologia ». Idem Balbi Cath., s.v. Elicon. Ethna [] ignes. Cf. Papias, s.v. Ethna : « Aethna mons Siciliae ex igne et sulphure dictus ».

221 Parnasus [] equalia. Cf. Hugut. Deriv. N 57, 56 : « Parnasus, quidam mons, quia pares habet nasos, id est duas elationes, scilicet Eliconem et Citeronem ». Idem Balbi Cath., s.v. Parnasus ; cf. aussi Papias : « Parnasus mons Thessaliae cuius duo sunt iuga : Cirrha et Nysa, in quibus singulis Appollo colebatur et Liber haec iuga a duobus fratribus ; Cithaeron et Helicon appellantur ».

245-259 Tenarius. Cf. Hugut. Deriv. T 68, 16 : « Trenara-rorum, mons sive vallis ubi est descensus ad inferos, et sepe ponitur pro ipso descensu ad Inferos et pro ipso inferno, ubi 896non est nisi fletus et lamentatio, unde trenarius-a-um. Et nota quod quidam dicunt pro eodem monte hic Tenarius, sed male » ; Papias, s.v. Trenarius : « Trenarius mons Laconiae ubi descensus est ad Inferos ».

252 Cayster. Cf. Papias, s.v. Caister : « Caister fluvius indiae ; Caistri genus avium ».

272 alma []tollo-lis. Cf. Isid. Orig. VIII 11, 61 : « Almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra » et XIV 2, 1 : « [] terra dicta a superiori parte, qua teritur ; humus ab inferiori vel humida terra, ut sub mari ; tellus autem, quia fructus eius tollimus ».

273-283 Ioh. de Garlan., Integ. I 10-14 : « Phos lux dicetur et pheton dicitur inde, / sic splendor solis filius esse potest. Philius radium generat sapientia cuius / currum deducit, sed cadit arte rudis ».

325 triplicem. Eber. Bethun. Graecism.VII 65 : « Fulminis est triplex species : flat findit et urit ».

342.2 Sorores [] electri. Vulgatus II 342 : « Sorores Phetontis in populos mutate sunt []. Dicimus quod sorores Phetontis mutantur in arbore, id est de humore et calore creantur, sicut segetes. Sunt autem ille arbores iuxta Eridanum que in estate media pro nimio calore finduntur, de quorum ramis quedam gummi defluunt in Eridanum que frigiditate aque durescunt in lapidem electri, et sic fingitur gummi illarum mutari in electrum, et est naturalis ista mutatio. Electrum est lacrima ­congelata que cadit ex scissu arboris nuper scisse, et mutatur in lapides qui durescunt, et est quod dicit ». Cf. aussi Ioh. Vergil. Allegorie II 1-3 : « [] per Meropem virum Climenes intelligo purum practicum sive practicam scienciam. Sed per Phebum intelligo scienciam speculativam. Per Phetontem qui filius putabatur Meropis intelligo magistrum practicum sine speculatione. Nam Pheton idem est quod apparens. [] Per Climenem intelligo vanam gloriam. Dicitur enim a cleos quod est gloria et mene defectus, quasi defectuosa sui vana gloria. Cuius filius dictus est Pheton quia fuit vanagloriosus. Propter hoc ergo quod Pheton petebat currum solis intelligo magistrum practicum qui vult speculari et ascendere magisterium nec potest. Sed per Phebum dissuadentem intelligo scienciam speculativam que dissuadet homini practico ne intromittat se in speculationibus. [] Sed per sorores esse mutatas in arbores intelligo quod Pheton de arboribus bene determinavit et vera, scilicet qualiter electra habentur ex gummis, et diceo dicuntur plorasse de autore suo ».

367-372.1-2 Ligures populi sunt [] se protegit. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 4 : « Ligures sunt populi inter montes positi, ubi calor in estate magnum habet dominium. Cum autem venti illic nulla parte possint habere aditum homines illius terre, non possunt pati in estate nisi nudi sint in aliquo amne. Cygnus vero rex ligurum est id est excellentior aliis in calore cognatus Phetontis ex parte matris id est humiditatis, et ab ea ­contra habens minime pati calorem, mutator in cignum id est ad modum cigni avis aquatice in aqua se balneans a calore se protegit ».

394 Estque [] potens. Cf. Walther, Carm. 5793 : « Est orare ducum species violenta precandi / et quasi nudato supplica tense potens ».

409-440.1-3. Iupiter [] per stuprum posite. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 5-6 : « Iupiter rex cretensis re vera Parasidem que virgo vel virago erat adamavit unde fingitur fuisse venatrix quia viriliter laborabat. Quam cum ad amorem suum sollicitaret, hoc tamen ab ea impetravit saltem ut cum ea virginaret ita quod nil vicii intus faceret. Quod cum incepisset paulatim ad rem accedens eam devirginavit, et ita in speciem virginis eam decepit impregnando. Quam Iuno mutavit in ursam. Iuno et Locina eadem est dea, preest siquidem partui. Et eam que pulcra erat ante partum per partum deturpavit, unde fingitur eam mutasse in ursam que turpissima est. Postea filius eius cum adultus esset, audiens se filium adultere, eam interficere voluit sed a Iove prohibitus est. Timor enim dei eum repressit. Ad signandum ergo hominibus ne filius matrem interficere presumeret, philosophi ambos in celo signaverunt ».

897

432.1 Semper aliquid [] occiosum. Walther, Carm. 827f : « Facito aliquid operis, ut diabolus semper te inveniat occupatum ».

433 Rei veritas [] Iupiter. Cf. aussi Ioh. Vergil. Allegorie II 4 : « Quarta transmutatio est de Calistone in ursam. Iupiter re vera fuit rex cretensis qui philocaptus in quadam nomine Calistone transmutavit se in Dianam, et in eius forma tandem defloravit eam. Quo Iuno irata transmutavit eam in ursam. Quod ideo fictum est quia virgo amissa virginitate, est sicut ursa. Genuit autem filium qui cum esset XV annorum fuit sibi dictum quod erat filius meretricis. Quapropter voluit matrem interficere. Quod deus avertit, et ­convertit tam filium quam matrem in sidera ».

506 vanum [] inane. Papias, s.v. inanis : « inanis vanus : vim nullam habens ».

508-517 pelex[]pello-lis. Hugut. Deriv. P 29-32 : « Dicitur pellicio-cis-ci, vel -cui, pellicitum vel pellectum, id est decipere. [] a pellicio hec pelex-cis, una - l - subtracta, et dicitur pelex quia pelliciat, id est decipiat ; vel dicitur pelex a pello-is que ante uxorem tenetur et postea veniente uxore a domo pellitur ; pelex dicitur illa propter quam uxor de domo pellitur, similiter a pello-is ».

527 Iuno est aer. Hugut. Deriv. I 120 18 : « Iuno [] est etiam aer qui similiter iuvat novos, quia infantes, a calido et umido utero venientes et similium qualitatum beneficia poscentes, recipit fovens humore et calore, quia ipse solus inter elementa calidus est et humidus ».

528 Triones [] terunt celum. Hugut. Deriv. T 78 : « Triones quasi terriones, sicut que semper nobis apparent et semper terunt aream nostri celi ». Cf. aussi Isid. Orig. VII 71, 7.

536-541.1-2 Modo incipit narrare [] in nigram de albo. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 7 : « Corvus Phebo sacratus esse dicitur tum quia ­contra omnium naturam in medio fervore estatis de ovis pullulet, tum quia habet LXIIII vocum interpretationes, et ad Phebum pertinet vocum interpretatio, vel quia futuras significat tempestates. Corvus quia Phebo adulterium Coronidis manifestavit de albo in nigrum mutatus est quia dum dominum habuit propicium candidum fuit, dum adversum niger factus est ».

552-561.1-3 Moralitas talis est [] sic lites celat. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 8 : « [] Iuno enim id est terra vulicam suam percussit id est se ­concepituram viciorum, sicut vulica ­conceptura est puerorum. Inde fuit Vulcanus natus id est fervor libidinis. Qui propter turpitudinem suam de celo fuit expulsus. Libidinosi enim non intrant celum neque vacant celestibus pro sua turpi libidine. Sed in Lempno nutritus est a simiis quia simie sunt luxuriose et luxuriosi simiis adequantur et verbum illud quod ­commune est duobus tam simiis quam luxuriosis : scalpere – id est cum duobus digitis vel tribus caput gratare – luxuriosorum et simiarum est. Vulcanus iste Palladem de stupro interpellavit, quem cum ipsa refutaret et ipse instaret semen emisit et inde natus est Erictonius id est de lite et terra. Quem inclusum in cista Pallas serpenti tribusque sororibus ­commendavit. [] tribus ­commendavit virginibus : Herse, Pandruse, Aglauro. Herse grece, lis interpretatur latine, herse grece quasi sequens litem []. Pan totum interpretatur, druson grece, ­condonans latine, aliquando totum sibi ­condonat quod in tali lite peccavit et tunc dicitur ­commendare Pandruse ; a sine, glauron grece, memoria latine, inde Aglauron quasi sine memoria, quando enim homo illius quod peccat obliviscitur tunc dicitur ­commendare Aglauro ».

552-561.1 scalpere. Cf.Pers. I 21.

552-561.2 Eritonius. Cf. Hugut. Deriv. E 8 : « Dictus est Erictonius, quasi de lite et terra natus ».

563-564.3 Cornix fuit []­ commorari. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 8 : « Filia Coronei fugiendo Neptunum mutata est in cornicem que avis est garrula. Re vera eam dilexit quidam piscator sive nauta. Illa vero garrulitate sua evasit, unde fingitur mutata esse in cornicem que est avis garrula. Eamque candidam id est castam Pallas id est sapientia casta in ­consorcio suo recepit. Postea cum revelasset Palladi de Erictonio, quem tres inspexerant puelle, de ­consorcio Palladis eiecta, mutata est in nigram ».

898

580-590.2 Nectimine [] volare de die. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 9 : « Nictimene cum patre suo adultera mutata est in noctuam que dicitur sacrata Palladi. Nictimene grecum est quod, distortum latine a greco, latini dixerunt noctuam a nix-nictis quod est nox. Dicta est igitur Nictimene quia noctua adultera est scilicet cum patre ».

636.1 Moralitas Chironis [] equi. Cf. Ioh. Vergil. Allegorie II 9-10 : « Nona transmutatio est de Esculapio. Nam verum est quod Apollo fuit quidam homo, et habuit filium Esculapium, et dedit ipsum instruendum Chyroni qui fuit magnus magister, et factus est summus in medicina. Verumque fuit quod fuit mortuus fulmine celesti. Unde post mortem eius latuit medicina quingentis annis. [] Decima transmutatio est de Chirone. De quo dicitur quod fuit ex dimidio equus. Quod sic debet intelligi. Nam Chiron fuit quidam bonus medicus tam hominum quam equorum. Sed dicitur quod erat immortalis et quod transmutatus est in signum celeste. Quod ideo fingitur quia quilibet sapiens transmutatur in signum celeste quod immortale est et quia fama sapientis immortalis est ».

636.2 Floruerat [] aditura solum. Ioh. de Garlan., Integ. 143-144 et 141-142.

652-675.1-2 Oechiroe filia [] potest ­concipere. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 10 : « Ochiroe figlia (sic) Chironis gemini [] adeo libidinosa est quod etiam sine usu masculi a vento ­concipit. » Cf. aussi Ioh. Vergil. Allegorie II 11 : « Undecima transmutatio est de filia Chironis. Nam dicitur quod filia Chironis fuit quodam tempore optima in tantum quod sciebat que futura erant predicere. Sed tamen incepit deviare per luxuriam sicut equa. Propter quod fictum est ipsam esse ­conversam in equam ».

676-679.2 Esculapius natus. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 8 : « Esculapius filius fuit Apollinis et Coronidis id est sapientie et mortalitatis ».

680-683.1-4 Appollo per Ciclopes fabros Iovis [] et nichil scientem. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 11 : « Apollo propter Ciclopes occisos qui fuerunt fabri Iovis deitate sua spoliatus factus est pastor. Sepe enim sapiens alias delirans quia fabros Iovis, id est predicatores qui verbum divinum hominibus fabricant, impedit et offendit, a sapientia destitutus, id est a dignitate, pastoralem induit simplicitatem. Cuius vaccas id est beata opera postea Mercurius id est facundia sua furatur cum ipse sibi ­contraria argumentando opponit quibus adhereat et que reliquerit. Quod furtum Batus id est aliquis simplex terrenis intentus – unde Batus dictus est a batim quod est gradus, quia qui terrenis inyant gradientes sunt non equitantes nec volantes sicut illi qui volando supernis inyant et vacant – Mercurio imponit id est pocius hec per Mercurium evenisse curat, id est per facundiam hominis, quam ex dei inspiracione. Cum enim facundia donum dei, ita nec nisi a deo haberi possit ita in lapidem mutatus est Batus. Per hoc siquidem quod eum diximus inlapidare id est lapidem esse, apparuit eum nullius esse sciencie ».

732.1 fantasis [] memoria. Cf. Bernard. Silvestr. De mundi univ. II 14.

740-742 Aglaros, invida [] oblivione. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 12 : « Aglauros invida Mercurium volens expellere mutata est in lapidem quia ipsa est in lapidem quia ipsa est oblivio que Mercurium id est facundiam, vel res a facundis pertractatas, nititur estinguere id est oblivioni dare. Sed a Mercurio mutatur in lapidem id est facta est impotens. Prevalent enim res memorande nec omnino deleri possunt oblivione ». | 740-742.2 paragoge. Papias, s.v. paragoge : « Paragoge est appositio ad finem dictionis litterae aut syllabae, ut magis pro mage : hanc alii pro sparalipsin appellant, ut bellantur pro bellant ».

760-801.1-3 Mens [] lapis. Ioh. de Garlan., Integ. 149-150.

763 Livor [] altum. Ov. Pont. III 2, 101 : « Livor, iners vitium, mores non exit in altos ».

775 Invide [] scis. Cf. Walther, Prov. 3388 : « Invide macrescis dum bona crescere scis ».

781 Iustius [] sinum. Cf. Walther, Prov. 10014 et 13310 : « Iustius invidia nihil est quia protinus ipsum / actorem rodit cor cruciatque suum ».

899

783 a Tritonide [] solebat. Cf. Hugut. Deriv. T 167 : « Triton palus est Africe, circa quam fertur Pallas apparuisse virginali etate, vel in qua balneatur, unde et ipsa dicta est Tritonia, unde hec Tritonis-nidis, et tritonius-a-um, id est palladius ».

788 antitosis. Hugut. Deriv. P 173 : « antitosis, id est casus pro casu positio et generaliter accidentis pro accidente positio, sed a frequentiori nomen accepit ».

792-796 summa [] venti. Ov. Rem. 369. | Invidus [] opimis. Hor. Epist I 2, 57 : « invidus alterius macrescit rebus opimis ».

834 Athenas [] immortalis. Cf. Hugut. Deriv. A 415 3 : « Athene quasi litorales, quia in litore posite erant ; vel dicuntur Athene immortales propter studium, quia olim ibi viguit sapientia que immortalis est, sic dicte ab athanatos, quod est immortale, ab a quod est sine et thanatos quod est mortale ».

835.1 Pleyades [] cursum suum. Cf. Hugut. Deriv. F 86, 24 : « A pluvia hec Pleias-iadis, quoddam signum celeste, et sunt VII ille stelle, scilicet Pleiades, et dicuntur sic quasi pluviades, quasi pluviam dantes, quia eis orientibus abundat pluvia ; vel dicuntur Pleiades e Pleione matre earum, vel a pluralitate : sunt enim VII, sed non apparent nisi VI. Sex enim ­concubuerunt cum deis, sed una cum mortali, unde propter verecundiam non vult apparere. Et nota quod Pleias quandoque dicitur signum illud et, secundum hoc, caret pluralitate, quandoque una illarum stellarum quilibet dicitur Pleias, et secundum hoc habet pluralitatem ; et per sincopam invenitur Plias-adis pro Pleias ».

835.2 Fronte [] voces. Bernar. Silvestr. De mundi univ. III 97-98 : « Tauri fronte madent Hyades, septemque sorores / cauda – Pleiades Vergiliasque voces ».

853-875.1 Iupiter iuvans pater. Cf. Papias, s.v. Iupiter : « Iupiter quasi iuvans pater » ; Hugut. Deriv. I 120, 12 : « Est ergo hoc nomen ­compositum Iupiter a iuvans et pater, vel a iuris et pater ». | Mercurium, id est facondiam. Cf. Papias, s.v. Mercurius ; Hugut. Deriv. M 89, 29 ; Balbi Cath., s.v. Mercurius.

854 pelles [] pendent. Cf. Hugut. Deriv. P 52 : « et hoc pallearium et hoc palleare-ris, pellicula que pendet ante pectus bovis, quasi pallearium ; vel sic dicitur a palo-as, quia vagatur huc et illuc et fluitat, vel a palea, quia ad modum palee fuitat huc et illuc ». Papias enregistre le terme au pluriel, s.v. palearia : « palearia plurale a pele dicta, id est pelles dependentes ex gutture ».

868-869 Rei veritas [] tauri. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie II 13 : « Iupiter in thaurum mutatus Europam filiam Agenoris raptam devirginavit. Re vera Iuppiter rex cretensis Europa, Agenoris regis Phenicie filiam adamavit ad quam Mercurium id est facundum misit filium qui virgini persuasit ut ad litus accederet. Quod cum fecisset, Iupiter eam in litore inventam et navi impositam in Cretam portavit quam ibi tenens devirginavit. Sed quia navis eius thaurum depictum habebat in priori parte ideo dicitur in specie thauri eam rapuisse. Vel quia navis eius thaurum depictum habebat in priori parte ideo dicitur in specie thauri eam rapuisse ». Cf. aussi Ioh. Vergil. Allegorie II 14 : « Quartadecima transmutatio est de Iove in taurum. Nam verum fuit quod Iupiter erat rex Crete et incalescebat in filiam regis Agenoris et misit illuc lenonem. Et ordinavit cum Europa quod veniret ad mare et illic esset Iupiter in navi et exportaret eam. Et ita fuit. Sed forte navis habebat signum taurinum. Unde fictum est eum ­convertisse se in taurum ».

900

Livre 3

1-5 Iupiter [] virum. Ioh. de Garlan., Integ. III 163-180.

6-7 Cadmi [] interfectio. Arnul. Aurel. Allegorie III : « Hee sunt mutationes tertii libri. 1. Cadmus de rege in exulem. Dentes serpentis in semen. Semen in milites armatos. 2. Acteon in cervum. 3. Iuno in anum. 4. Tiresias de viro in feminam, de femina iterum in virum, postea de vidente in cecum. 5. Echo in saxum. 6. Narcissus in florem. 7. Bachus in Acestem. 8. Naute in pisces marinos » ; cf. aussi Ps.-Lact. Plac. Narrat. III : « 1. Dentes draconis in homines. 2. Actaeon, Aristaei et Autonoes filius, in cervum. 3. Iuno, Saturni et Opis filiam in anum. 4. Tiresias, Eueri filius, in feminam. 5. Itemque in virum augurem et Echo, Iunonis filia, in vocem. 6. Narcissus, Caphisi et Liriopes filius, in florem sui nominis. 7. Liber pater, Semelae et Iovis filius, in Acoeten, idemque Liber pater in puerum. 8. Tyrrheni nautae in naves et in delphinos. 9. Pentheus, Echionis filius, dilaceratus ».

13-14 Boecia. Cf. Papias, s.v. Boetia : « Boetia provincia dicta quia dum Cadmus iram patris fugiens bovis vestigia secutus ubi bos recubuit, ibi sedem ­condidit de nomine bovis dicta ubi Thebas ­construxit. Eadem est Aonia » ; Hugut. Deriv. B 87 : « Boetia-e quedam regio propter bovem quem Cadmus secutus est ».

28-34 specus horrendum. Verg. Aen. VII 568 : « hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis ».

28-38.1-8 quando Europa [] descripta. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 1 : « Rapta a Iove Europa, tres fratres sui missi fuerunt pro ea querenda : Phenix a quo dicta est Fenicia, Cilix a quo dicta est Cilicia, Cadmus qui igitur repatriare nolens, ­consilio Apollinis id est sapientie, urbem in quo loco bos iacebat fundare voluit in Grecia []. Misit ergo socios suos id est discipulos suos ut sibi vivas aquas quererent id est discipulos vividi ingenii. Qui venientes ad fontem id est ad locum ubi copia subtilium esse putabant dum aquas vivas haurirent id est discipulos sibi facundia allicerent, excitato serpente ab eo sunt interfecti. Quod ideo fingitur quod facundiores invenerunt, qui eos mordendo ­confutaverunt. Cadmus vero pelle leonis indutus id est ferox, et duo ferens hastilia id est facundia et sapientia munitus, socios disputando ­confutatos vindicare desiderans disputando, ­contra serpentem saxum impellens id est quasdam argumentationes nullius utilitatis, nichil serpenti id est indigenarum calliditati nichil nocuit. Tandem iaculo id est acucioribus et subtilioribus sententiis eum ­confixit, postea dentes serpentis seminavit id est litteras grecas invenit. Unde dicitur : Grecorum primus vestigat gramata Cadmus. Litere grece dentes serpentis dicuntur pocius quam alie quam astuciores et subtiliores sunt Greci quam alii, vel quia astuciores sunt homines poetice professionis quam layci, vel propter satiricos qui mordaces sunt. De dentibus id est de litteris grecis nati sunt milites armati id est rethores qui ­contra adversarios suos ac si armati sint ­confligunt, et, misso lapide inter eos a Cadmo id est questione, ita mutuo se occidunt id est sibi opponentes et respondentes se ­confutant et ­confundunt. Quinque autem remanserunt, quorum auxilio Cadmus ei suam urbem ­composuit id est quinque vocales superstites fuerunt sine quibus nulla est dictio, quarum auxilio fundatur omnis doctrina ».

28-38.5 Grecorum [] Cadmus : Egloga Theod. 133.

79-83 Impetus atque dies. Eber. Bethun. Graecism. XXV 26 : « ­Impetus atque dies ritus ­nox u vel e casu ».

85.1 palatum []vagor. Cf. Hugut.Deriv. P 7, 19 : « Item a palim quod est motus palo-as-avi, quod in duabus significationibus invenitur : palare id est manifestare, aperire, et palare id est vagari. Plus tamen est palare quam vagari. Vagatur qui aliquantulum huc 901et illuc discurrit, sed palat qui in ullo loco propriam habet sedem ; unde vagus dicitur quicumque vagatur de loco ad locum ».

110-114 Attalus [] inventus fuit. Papias, s.v. aulaea : « aulaea curtinae vel vela picta : ideo dicta quia in aula, id est in domo Attali regis Asiae sunt inventa » ; Hugut. Deriv. A 3, 1 : « auleum-i, id est cortina, quia in aula Attali regis Pergameorum primo fuit inventum, vel ideo quia in aulis extendi solet » ; Balbi Cath., s.v. auleum : « Auleum ab aula dicitur hoc auleum-lei id est cortina quia in aula Atali regis Pergameorum primo fuit inventum vel quia in aulis extendi solet ».

131.1 nemo [] fine. Met. III 136-137 : « dici que beatus / ante obitum nemo supremaque funera debet ».

133.1-2 Acteon a mane [] devastaverunt. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 2 : « Acteon de media die Dianam invenit nudam unde mutatus fuit in cervum, et postea a canibus suis dilaceratus. Re vera Acteon venator de media die id est de medio sue etatis vidit Dianam nudam id est ­consideravit venationem nudam esse id est inutilem. [] inaniter pascendo fere omnem substantiam perdidit. Ob hanc ergo causam a canibus suis fuit dilaceratus ».

134 Laudari [] cinis. Cf. Walther, Prov. 13525.

153-162 pumex[] lapis. Papias, s.v. pumex : « lapis spongiosus et aridus quo utuntur in polliendis libris » ; s.v. tofus : « tofus lapis cavernosus et mollis » ; Hugut. Deriv. S 293, 3 : « pumex-cis, quasi spumex, scilicet lapis levis et cavernosus, quia spume densitate ­concretus fiat, et tantam refrigerandi habet naturam, ut, in vas missus, musta defervere desinant » ; T 138, 4 : « tophus, lapis asper et cavernosus, quia ambulantes super se tondet » ; Balbi Cath., s.v. pumex : « pumex a spuma me dicitur hic pumex-icis quasi spumex scilicet lapis levis et cavernosus, quia spume desitate ­concretus fiat et tantam habet refrigerandi naturam ut in vas missus musta defervere desinant ».

217 Tigris [] sagite. Cf. Papias, s.v. Tigris : « Tigris dicta propter volucrem fugam, ita enim nominant Perse et Medi sagittam : bestia variis distincta maculis virtute et velocitate mirabili, a qua tigris flumen dicitur » ; Hugut. Deriv. T 104 : « Medi et Perse vocant sagittam, unde hec tigris-gris vel -gridis serpens dicta est propter velocitatem, et similiter quidam fluvius dictus est Tigris-gris vel -dis, quia velox est » ; Balbi Cath., s.v. Tigris : « Tigris Medi et Persi vocant tigrim sagittam unde hec tigris-tigris vel tigridis. Serpens dicta est propter velocitatem. Et similiter quidam fluvius dictus est tigris vel tigridis, quia velox est secundum Uguccionem ».

253 Rumor []ruo. Cf. Papias, s.v. rumor : « fama, opinio, aura popularis, audicio » ; Hugut. Deriv. R 54, 19 : « rumor-ris : rumor-ris, id est murmur vel quod vulgo dicitur novum, quia celeriter ruat » ; Balbi Cath., s.v. rumor : « rumor a ruo-is dicitur hic rumor-oris, id est murmur, vel quod vulgo dicitur novum, quia celeriter ruat ».

279-280.1-4 Iupiter, amans Semelem [] decipiuntur. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 3 : « Iupiter, amans Semelem, Bacho eam impregnavit. Ad quam Iuno veniens inducta forma vetule ei persuasit quod tale quidem a Iove quereret unde fulminari meruit. Iupiter est ether id est ignis per quem habemus furorem et ardorem potandi, Semelem id est dissolutionem amans, quia Semele interpretatur corpus dissolutum. Et dissolutis potius quam aliis subintrat ille ardor potandi. Ad quam veniens, Bacho eam gravidat id est vino inebriat. Quam Iuno volens decipere id est muliebris fragilitas que maior est virili sicut Iuno inferior est Iove marito, eam facere facit unde a Iove fulminatur id est impaciencia veniens ex fragilitate sexus muliebris facit eam vacare potationi adeo quod ex nimietate vini exterminata redditur. In species vetule dicitur illud Iuno persuasisse ideo quod vetule vinosiores sunt quam iuniores ».

279-280.2 Iupiter [] ignis. Cf. Hugut. Deriv. I 120, 12-15 : « Iupiter : [] si Iupiter dicatur superius elementum, ­conveniunt ei predicta nomina, quia pater dicitur » ; I 120, 21 : « []902Cum Iuno dicitur aer et Iupiter interpretatur ignis, et tunc similiter fratres, quia aer et ignis de eadem materia fuerunt et ­conveniunt in tribus : calore, mobilitate, subtilitate vel liquiditate ; ­coniuges etiam, quia aer suppositus est igni ».

318-322.2-3 Quia Tyresias [] augurem fecit. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 4 : « Tiresias duos serpentes vidit ­concubentes. Quos cum virga percussisset in feminam ­conversus est. Iterum post longum temporis eos vidit ­concubentes. Quibus similiter percussis, in pristinam ­conversus est naturam. Ideoque cum Iupiter et Iuno de amoris qualitate certamen haberent, eum iudicem elegerunt. Ille dixit tres uncias amoris habere virum, VIIII mulierem. Iuno autem irata ei lumen ademit. Iupiter vero ei artem divinandi ­concessit in Grecia ».

332-335.1-2 dicit Tyresias[] nebulas. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 5 : « Greci enim Tiresiam in modum temporis posuerunt quasi tereseon id est estiva perennitas []. Deinde duobus elementis factus est arbiter, scilicet igni atque aere, de genitiva amoris ratione certantibus. Denique istum profertur iudicium : in fructificandis enim seminibus dupla aeris quam ignis suppetit materia, aer enim maritat glebis et producit in foliis et gravidat in folliculis, Sol vero maturare novit in granis. Nam ut hoc certum sit cecatur a Iunone, illa videlicet causa, quod hiemis tempus nubilo aeris caligante nigrescit ».

332-335.3. non secundum [] dolere. Cf.Met. III 333-334 : « dicta Iovis firmat ; gravius Saturnia iusto / nec pro materia fertur doluisse suique ».

362.1-4 per Narcisum [] floris. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 5-6 : « Narcisus puer admodum pulcher multis placuit, et Echo []. Re vera per Narcissum arroganciam accipere possumus, que multis placet si et illi placet arroganti. Per Echo hominis bonam famam, que arrogantem amaret et benedicendo extolleret nisi ipse se cunctis preferendo bonam famam ­contempneret. Quia igitur ­contempta fuit, latuit nichil boni dicendo de eo. Et mutata in lapidem dicitur quia in locis saxosis melius resonat echo quam alibi. Narcissus vero umbram suam dicitur amavisse quia excellenciam suam cunctis rebus pretulit. Unde deceptus deficiendo cum iam nullius haberetur momenti, mutatus est in florem id est in rem inutilem, quia cito evanuit ad modum floris ».

362.5 Narcisus puer est cupidus quem gloria rerum / fallit que florent que velut umbra fluunt. Ioh. de Garlan., Integ. 163-164.

369-374 Comveniat [] rogemus. Ov. Ars I 277 : « Conveniat maribus, nequam nos ante rogemus ».

393 Dicitur [] solet. Ioh. de Garlan., Integ. 163-166.

450-453 Omne [] vicium. Cf. Walther, Carm. 19859.

466 Me facit [] opem. Met. III 466 ; Walther, Prov. 12454.

470-473 Quidem [] salus. Cf. Bernardus Claraevallensis, « Sermones in aventu Domini », (Bernardi Opera, éd. Jean Leclercq, Henri Rochais et Charles Hugh Talbot, vol. IV, Roma, Editiones Cistercienses, 1957-1977), VI 3, 25 : « Nobilem hospitem habes, o caro, nobilem valde, et tota salus pendet de eius salute ».

501 sistole. Cf. Balbi Cath., s.v. sistole : « Sistole-les et sistola-le exponitur in quarta parte capitulo de methaplasmo et acuitur ultima de sistole, sistoles ».

509* Coricio. Cf. Hugut. Deriv. C 313, 1 : « Hic crocus, quidam puer versus in florem, unde hic crocus-ci dictus est flos, sed proprie pro flore hoc crocum neutri generis, pro puero hic Crocus, licet et pro flore inveniatur hic crocus, sed hoc fit gratia pueri ; vel crocum dicitur a Coricio, oppido Cilicie, ubi melius et plus abundat quam alibi ».

513.1-2 tamen Penteus [] illum incarceravit. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 7-8 : « Penteus ­contemptor Bachi, mittens famulos suos causa capiendi, et Acestem pro eo captum in quem Bachus se mutaverat incarceravit, eumque tenere non potuit. Postea Bachus a matre sua eum fecit interfici. Penteus re vera religiosus fuit et ­contemptor Bachi id est ebrietatis. 903Unde sacrificantes Bacho id est potationi vacantes a potatione abstrahebat. Quod ex ipsius nomine potest perpendi : Pentheus enim interpretatur totus in deo, a pan quod est deus qui misit ut teneretur Bachus id est ille qui ad potationem invitabat. Captus ergo fuit Acestes in quem Bachus se transfiguraverat id est qui a vino omnino possessus fuerat ».

535-538.1 Pentheum [] deus. Vulgatus III 532 : « [] intelligimus per Pentheum, qui dicitur a ­pan quod est totum et ­theos deus ».

535-538.2 Per Acestem [] cingulo. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie III 7-8 : « Acestes enim sine cingulo dicitur, ­a grece, ­sine latine, ­ceston cingulum, inde Acestes sine cingulo id est dissolutus ».

535-538.5 Est intellectus [] virum. Ioh. de Garlan., Integ. III 173-176 : « Est intellectus Semele, ratio per Agavem / signatur, Pentheus est studiosus homo./ Dilacerant et diminuunt auditus ocellus / et ratio nec non cella suprema virum ».

543 antitheta. Papias, s.v. antitheta : « Antitheta graece ­contraposita, ut ­contra malum bonum est et per infamiam et bonam famam oppositiones sunt quasi ­contra thetam litteram mortuorum » ; Hugut. Deriv. A 196, 7 : « Anthiteta-te, id est opposita locutio, unde Persius (I 85-86) ; crimina rasis librat in ­anthesis ».

559 virginis in gremium. Myth. Vat. I 154, 5 : « Tunc in aureum Iuppiter imbrem mutatus cum ea ­concubuit per tectum dilapsus in gremium virginis ».

595 Tauri [] voces. Bernard. Silvestr., Cosm. 97-98 : « Tauri fronte madent Hyades, septemque sorores / cauda – Pleiades Vergiliasque voces ».

668-669 pan, quod est totum. Hugut. Deriv. P 11, 6 : « A pan quod est totum vel omne hic panter-ris et hec pantera-re, sic dictus quia omnium animalium sit amicus nisi draconis, vel quia sui generis societate gaudeat, et ad eandem similitudinem quidquid accipit reddit » ; idem Balbi Cath., s.v. panter/pantera. Cf. aussi la définition de Papias, s.v. panther, pour ­lallusion à la couleur : « Panther dicitur sive quod omnium animalium sit amicus excepto dracone sive quia sui generis societate gaudet et ad similitudinem quicquid accipit reddit : vestigia eius minutis orbiculis superpicta sunt variis coloribus est, cuius odor tantae suavitatis esse dicitur, ut omnia super aromata ».

696 Tirrenus et Lidus. Hugut. Deriv. L 68 : « Lidia regio est, unde lidus-a-um et lidius-a-um. In Lidia fuerunt duo fratres, scilicet Lidus et Tirrenus, quibus cum illud regnum non sufficeret proiecerunt sortes quis eorum cum patre propria exiret, et ceciderunt super Tirrenum qui cum parte Lidorum venit in Tusciam et de suo nomine Tuscia dicta est Tirrenia et Tusci Tirreni. Similiter ab illis qui cum eo venerunt Tuscia est Lidia dicta, et Tusci Lidi, vel a nomine fratris, quia sepe nomen unius fratris ponitur pro nomine alterius » : idem Balbi Cath., s.v. Lidia.

Livre 4

1-2 mutatio Dircetis [] serpentes. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV : « Mutationes huius quarti libri tales sunt. 1. Dircetis babilona in pisces. 2. Filia Dircetis in columbam. 3. Nais venefica in piscem. 4. Mora mori de albis in nigra. 5. Mars in adulterum. 6. Leucothoe in virgam thuream. 7. Clicie filia maris oceani in elutropium. 8. Dampnis Idei filius in saxum. 9. Sithon de viro in feminam. 10. Celmus in adamantem. 11. Fungi in populos Curetas. 12. Crocus puer in florem sui nominis. 13. Salmacis in fontem. Hermafroditus in semivirum. 90414. Mineides thebane in vespertiliones. Tele Mineidum in vineas et hederas. 15. Athamas et uxor sua de sanis in insanos. Yno et filius eius in deos marinos. 16. Comites Inois quedam in saxa, quedam in aves. 17. Cadmus et uxor eius in serpentes. 18. Gutte Gorgonis in serpentes. 19. Athlas in montem. 20 Coralli virge in lapides ». Cf. aussi Ps.-Lact. Plac. Narrat. IV : « 1. Dercetis, Nini regis filia, in piscem cessit. 2. Semiramis, Dercetis filia, in columbam. 3. Pyrami et Thisbes cruor in arborem morum. 4. Leucothoe, Orchami regis filia, in virgam tuream. 5. Clytie, Orchami ­coniunx, in herbam heliotropium. 6. Daphnis, Idaei filius, in saxum. 7. Sithon ex viro in feminam. 8. Ex imbribus procreati Celmus et Adamans. 9. Crocus et Milax famuli in flores. 10. Salmacis et Hermaphroditus in unum corpus. 11. Minyeides Thebanae in vespertiliones. 12. Ino et Melicertes di maris Leucothea et Palemon. 13. XIII Spuma maris in Venerem. 14. Sidoniae ­comites Inus in saxa et in aves. 15. Cadmus et Harmonia in dracones. 16. Guttae Medusae in serpentes. 17. Nais nympha in pisces ».

2 Comites Ynois [] in aves. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 16 : « Comites Inois quedam in aves, quedam in saxa, quia quedam persone earum admirantes mutationem domine sue stupiriguerunt (sic) ac si essent saxa. Unde fingitur mutatas esse in saxa. Alie exulantes a patria finguntur esse aves quarum est effugere volando ».

3-8 De nominibus Bachi[] dulce malum. Cf. Ioh. de Garlan., Integ. IV 181-190 et 193-232.

13-16.1-2 Tyoneus. Cf.Hugut. Deriv. T 99 : « Thyoneus, idest Bacchus ». Leneo. Hugut. Deriv. L 48, 24 : « Leneus, idest Bacchus ». Nitileus[] vigilare. Cf.Hugut. Deriv. N 40, 1 : « Nictilus, idest Bachus, quia de nocte ei sacrificabant vel de nocte potationi vacabant et inebriabantur » ; N 40 11 : « Item a nocte nocto-as, idest nocte vigilare ». Hyacus [] sopitum. Cf.Hugut. Deriv. H 44, 4 : « Hyacus-ci, idest Bacchus, quia facit venas hyare ». Euam[] uva. Cf.Hugut. Deriv. E 167 : « Evan-tis, idest Bacchus, dictus sic a voce sacrificantium proclamantium evoe ; vel dicitur ab eu quod est bonum, inde Evan quasi bonus dictus ».

45-46.1-3 Arnul. Aurel. Allegorie IV 1-2 : « Per Dicertem reginam habemus superbiam in Babilonia, id est in ­confusione huius seculi nata. Dicitur mutata esse in piscem id est humiliata et submersa ad modum piscis qui in aqua submergitur : frangit enim deus omne superbum. Quod cum respiceret filia eius id est alii successores, voluit se suspendere id est ad celestia se humiliando erigere. Unde in columbam fingitur esse mutata tum propter simplicitatem, tum quia columba in turribus habitat, ita et qui se humiliat exaltabitur ». Cf. aussi Ioh. Virgil. Allegorie IV 1 : « Prima transmutatio est de domina Dirce ­conversa in piscem. Per Dircem intelligo personam superbam. Per ipsam ­converti in piscem intelligo quod superba persona non potest durare, sed submergitur ut piscis in aqua ».

49.2 Nais venefica [] viduata. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 3 : « Nais venefica id est meretrix, meretricum enim est esse veneficas, homines veneficiis suis id est blanditiis suis venenosis in pisces mutabat id est ad nichilum bonis suis expoliando deducebat. Donec ipsa idem passa est a quibusdam suis corruptoribus ».

57 quod dicitur [] fuit maturus. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 4 : « Mora de albis in nigra nichil aliud est quam quod alba sunt nondum matura, sed nigrescunt dum maturescunt ».

60-67 Quando [] estuat. Cf.Met. IV 64 : « quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis » ; Walther, Prov. 23590 : « Quanto magis tegitur, tanto magis estuat ignis ».

118-120 Nam timidis [] mors est. Cat. Dist. IV 43.

168.1-2 Mars Venerem [] cathena astringitur. Cf. Arnul. Aurel. AlIegorie IV 5 : « Mars Venerem dicitur amasse, quia aliquando vir fortis in Venerem dissolvitur, id est virtus aliquando corrupta amplexu Veneris id est libidinis Sole teste apparet id est in veritatis iudicio res esse cognoscitur. Que quidem virtus prava ­consuetudine illiciti fervoris quasi cathena ­constringitur ».

905

168.3-5 Leucothoe[] suum creatorem. Arnul. Aurel. AlIegorie IV 6-7 : « Leucothoe, quia Apollini placuit vacando sapientie, in virgam thuream mutata est id est bonum ex se operationis misit odorem. [] Quod autem dicitur flos ille ad solem verti, illud verum est de quodam flore, unde eliotropium dicitur vel solsequium ».

168.5 elyostrophium [] solem. Cf. Hugut. Deriv. E 30, 13 : « Item ­componitur cum tropos, quod est ­conversio, et dicitur hoc eliotropium, quedam herba, quia solis motibus folia circumacta ­convertat, unde et a Latinis solsequium dicitur, nam et sole flores suos aperit et in sero claudit cum sol occubuerit ».

185* valve. Hugut. Deriv. U 45, 3 : « Item a volvo hec valva-ve : valve proprie sunt que interius revolvuntur, et sunt duplices et replicabiles ; unde hec vulva, quasi valva, id est ianua ventris ».

215 Ambrosia [] ­competens. Hugut. Deriv. A 156, 1-2 : « Ambrosia-e, quedam herba predulcis saporis, divina dicta eo quod inde pascantur equi deorum, unde ambrosia dicitur quandoque nectar vel cibus deorum ; hic ambro-nis, id est leccator, scilicet idem quod lurco, manducus, ardelio, ganeo ; sed interest : ambro dicitur ille qui bene scit iudicare de sapore ciborum et libenter gustat bene saporata ; lurco dicitur ille qui gulose et immunde omnia devorat, dictus sic a lues, quod est sordes, vel a lura, quod est os ventris ; manducus dicitur ille qui ore hians turpiter manducat ; ardelio ab ardeo, qui ardens est in leccacitare ; ganeo qui moratur in tabernis, quia ganeum est taberna ubi fit leccacitas, inde ganea talis leccacitas, unde ganeo talis leccator ».

245 Erubet [] Philogeus. Eber. Bethun. Graecism. IX 226-227 : « Erubet Eous aurora, pallet Ethous, / Fervet Pyrous, se mergit aquis Philogeus ». Le vers est aussi cité dans la glose II 153-154.

274-388 in puteum [] mutatum esse. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 8 : « Dapnis quamdam amavit ninpham, cui aliam postea superduxit. Cum ad primam postea se transferret, secunda eum irata in puteo precipitatum lapidibus obruit. Unde fingitur eum mutasse in saxum ».

279-280 Syton[] dissolutionis carnis. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 9 : « Sithon epicheni generis fuit qui aliquando fiebat subiectus, aliquando vero predicatus ».

281 Celmus[] qui dicitur adamas. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 9 : « Celmus puer tenerrimus amasius Iovis regis cretensis fuit. Qui, amissa teneritate sua, induruit, quare fingitur Iupiter eum mutasse in lapidem adamantem ».

282 Currete [] nutriuntur. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 11, qui ne mentionne pas les cubitales : « Curetes dicuntur esse nati de imbri quia in terra eorum post pluviam habundantem nascuntur fungi de quibus vivunt et pascuntur ».

283 Crocon[] in flores. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 12 : « Crocus et Smilacis pueri fuerunt quorum pulchritudo cito emarcuit, unde finguntur mutati in flores ».

291* Hermofroditus [] Veneris. Cf. Isid. Orig. XI 3, 11 : « Hermaphroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. Ὲρμῆς quippe apud Graecos masculus, Ἀφροδίτη femina nuncupatur » ; Hugut. Deriv. H 18, 12 : « Hermes ­componitur cum Afroditam, quod est Venus, et dicitur hic Hermafroditus, id est filius Veneris et Mercurii ».

384 Hermofroditus. Cf. Isid. Orig. VIII 11, 49 : « Hermes autem Graece dicitur ἀπò τῆςἑρμηνείας, Latine interpres » ; Hugut. Deriv. H 18, 9 : « Mercurius dictus est Hermes, quia est interpres dei et hominum ; et hinc hec herma-e, unde hec hermula-le diminutivum ».

390 Mineides [] vacaverunt. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 14 : « Mineides filie Minei quia Bacum semper spreverunt ipse mutate sunt in aves [] sed in vespertiliones pocius quam in alias aves mutate sunt quia de nocte pocius quam de die vacatur potationi, sicut et aves ille pocius de nocte quam de die volant ».

414-415 vespertiliones [] infructifera. Cf. Isid. Orig. XII 7, 36.

906

450* Cerburus.Cf. Hugut. Deriv. C 296, 2 : « Cerberus-ri, id est canis infernalis, quasi creos boros, id est carnes vorans ».

528 Vires insania[] ascenderet. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 15 : « Ino et Athamas maritus eius de sanis factis sunt insani []. Ino cum filio suo se precipitans in mare fingitur cum eo mutata esse in deos marinos. Re vera se et filium suum in mare precipitavit ex insania. Sed fictum est eos esse deos pro reverentia quam exhibebant eis homines quia Ino erat regina ».

536 frodissa. Cf. Papias, s.v. Affrodita : « Affrodita.te dicitur venus αποτοῦαφροῦ : apo toi afroi, id est spuma maris et sanguine testiculorum Celii, quibus dicitur nata ; generis est foeminini » ; Hugut. Deriv. A 100, 1 : « Affros grece, spuma latine ; inde hec Affrodita-e, id est Venus, unde Martianus Capella (14.58) : omnes illecebras circa sensus cunctos ­apposuit » ; Balbi Cath., s.v. Afrodita : « Afrodita, te, ab Afros quod est spuma dicitur hec Afrodita.dite, id est Venus, unde Martianus Capella : omnes vero illecebras circa sensus cunctos apposuit ».

569-603 Cadmus [] curabant. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 17 : « Cadmus et uxor sua finguntur mutati in serpentes, quia de celestibus minime curando terrenisque inhiando in terram serpebant ».

621.2-3 Gorgon [] cupit. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 18 : « Gutte gorgonee in serpentes, Gorgon potest appellari quilibet ­culture terre operam impendens, a ge quod est terra et orge quod est ­cultura. Cuius gute id est proventus paulatim veniunt sicut paulatim stilant gute. [] Quanto enim quisquis plus habet, tanto plus desiderat et minime celestibus vacant ». Cf. aussi Ioh. Vergil. Allegorie IV 24 : « Vigesima quarta est de guttis Gorgonis. Gorgon dicitur a ge quod est terra et orge ­cultura, quasi terre ­cultrix. Per guttas cadentes intellige proventus qui habentur ex terra. Sed per serpentes natos ex guttis, intellige aviditates que innascuntur homini ex proventibus terre, quia quanto plura possidet tanto plura cupit habere ».

629-635 Greges[] cameli. Cf. Hugut. Deriv. A 313, 7 : « armentum [] dicitur armentum quasi aramentum ab arando, et est proprie de maioribus, grex de minoribus ».

657-662 Athlas[] in montem mutavit. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 19 : « Athlas in montem. Rei veritas fuit quod Athlas rex Libie resistere Perseo non potuit. Cum exercitu suo in montem fugit, ubi, quia moram fecit, fingitur in montem mutatus. Vel quia nomen eius montis ille retinuit. Vel quidam sapientissimus fuit qui in quodam monte studio vacans multum de ortu et occasu signorum ­comprehendit, et inde alios instruxit. Et hec est causa quare dicitur mutatus in montem et celum sustinere ».

657-662.2 astronomus. Cf. Serv. Ad Aen. I 741.

741-752 Rei veritas est [] primo hos lapides adinvenit. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie IV 20 : « Coralli virge in lapides, hoc non est allegoricum sed veritati ­consentaneum. Coralli siquidem virge sunt que quamdiu sunt sub aqua naturam viminis retinent sed super aquam durescunt in lapides preciosos ».

Livre 5

1-8 Integumenta [] minas. Iohan. de Garlan., Integ. 233-276.

9-10 Mutationes [] pice facte. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie 5 : « Mutationes quinti libri sunt hec. 1. Phineus et sui in lapides. 2. Pretus in lapidem. 3. Polidectus in lapidem. 4. Gutte 907Gorgonis in equum Pegasum. 5. Pegasus terram pede percuciens fontem emanare fecit. 6. Pireneus versus est in ruinam. 7. Dii in diversas figuras. Iupiter in aquilam. Iuno in vaccam. Diana in felem. Venus in piscem. Cillenius in ibidem. 8. Proserpina in reginam infernalem. 9. Ciane in fontem sui nominis. 10. Stelles filius Mesies in vermen stellionem. 11. Arethusa nimpha in linpham. 12. Ascalaphus in avem bubonem. 13. Acheloides in sirenes. 14. Lincus rex in lincam feram. 15. Pierides in picas ». Cf. aussi Ps.-Lact. Plac. Narrat. V : « 1. Phineus et socii eius in saxum. 2. Polydectes in lapidem. 3. Musae in aves. 4. Cyane in fontem. 5. Steles puer in lacertam. 6. Ascalaphus in bubonem. 7. Sirenae ex parte in aves. 8. Arethusa in fontem. 9. Lyncum regem in lyncem. 10. Pierides in picas ».

195.1-6 Cephey [] lapidis. Arnul. Aurel. Allegorie V 1 : « Cephei filiam, monstris maris expositam, Perseus cum harpe Mercurii et egida Palladis monstrum expugnando liberavit. Eam sibi Perseus ­coniugem habuit. Quam, dum interessent nupciis, Phineus et sui ­complices volentes ei eripere, viso capite Gorgonis, mutati sunt in lapides. Per Cepheum habemus creatorem, qui Cepheus dicitur a cephe quod est caput. Creator enim qui caput est scilicet origo rerum omnium, cuius filiam idest animam quam creavit deus expositam monstris idest viciis, maris idest huius seculi quod mare potest appellari propter diversas fluctuaciones, Perseus idest virtus, Perseus enim interpretatur elatio – et quis magis est elatus virtuoso ? – a monstris idest a viciis liberavit cum arpe Mercurii. Arpis enim ensis est recurvus et signat facundiam virtuosi que ad modum gladii curvi in se ipsam recurvans in supercilium iactantie numquam attollitur. Monstra maris interfecit idest extirpat vicia. quibus extirpatis eam sibi ­coniugem assumsit. Anima enim a viciis liberata suo nubit creatori et ­coniungit. Sed eam Phineus et sui ­complices idest vicia volunt eripere Perseo idest virtuti, et hoc in ipsis nuptiis idest in leticia. Quoniam enim letior est homo citius subintrant vicia. Sed ostenso capite Gorgonis a Perseo idest cognito principio terroris, Gorgon siquidem terrorem signat idest ­considerata bene causa quare metuendus sit virtuosus, mutantur in lapides, id est fiunt stupidi ad modum lapidum ».

241-249.1 Moralitas [] tyrannidem. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 2 : « Protheus mutatus est in lapidem a Perseo visa Gorgone. Per Protheum quemlibet habemus tirannum id est quemlibet vicium. Protheus enim dicitur quia procul a theos id est a deo. Quilibet namque tirannus terrore virtutis mutatur in lapidem id est in impotentem, nec suam exercet tirannidem ».

241-249.2 Polidetus quoque [] tyranni. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 2 : « Polidectus quoque mutatur in lapidem. Polis interpretatur pluralitas, dectes ­continens. Polidectus plura ­continens. Inde polis dicitur civitas ubi hominum pluralitas est, et Polimnia musa dicitur quasi plura recordans. Per Polidectum pluralitatem habemus viciorum. Qui etiam pro Gorgone visa mutatur in lapide, id est obstupescit sicut et singula vicia vel singuli tiranni ».

264-265 De sanguine [] habeant. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 4-5 : « De sanguine Gorgonis natus est Pegasus equus alatus id est de terroribus oppressione facta a Perseo id est per virtutem, nata est bona fama. Que ideo fingitur equus quia velociter currit, et alas fingitur habere quia non solum videtur currere sed volare. Pegasus vero fingitur fonte creasse sacratum musis quia quicumque musis et studio vacat pro fama hec facit aut ipse famam habeat, aut ut ipse famam habeat, aut ut illi de quibus tractat ».

282-293.1-2 Pireneum habemus [] sed volare nequiens. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 6 : « Pireneus versus est in ruinam quia musas voluit opprimere. Per Pireneum quemlibet novum habemus magistrum in novitate sui magisterii ferventem. Quod ex ipso nomine perpendi potest, nam Pireneus dictus est a pir quod est ignis, et neos quod est novum, unde Neoptholomus id est novus miles. Pireneus ergo id est novus ardens. Inde volens facere musis id est de sua presumens scientia cum parum sciat, vertitur in ruinam, quia caret pennis volare nequiens ».

908

282-293.2 Garcio [] artes. Cf. Iohannis Saresberiensis Polycraticus (Iohannis Saresberiensis Opera omnia, éd. John. A. Giles. vol. IV, Oxonii, J. H. Parker, 1848), VII 12.

318-320.2 Gigantes []terra. Isid. Orig. XI 3, 13-14 : « Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos γηγενες existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra immensa mole et similes sibi genuerit. Γῆ enim terra appellatur : γένος genus ; licet et terrae filios vulgus vocat : quorum genus incertum est ».

318-320.2-5 Gigantes enim [] interpretatur. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 7 : « Dii fugati a gigantibus id est ab hominibus ge id est terram amantibus in Egyptum fugientes ibi in diversis latuerunt figuris. Quod ideo fingitur quia Egyptii potius idolatre fuerunt quam alii, unde et diversi diversas deorum habebant statuas. Iupiter dicitur mutatus in arietem quia ita Baco aparuit sicienti, unde adhuc in Libia colitur in specie arietis. Phebus in corvum quia avis illa ut diximus multis de causis Phebo est dedicata. Bacus in capro latuit quia ei sacrificatur caper. Diana in cervam quia dea est venationis. Iuno in vaccam quia potestatem habuit super Yo que mutata fuit in vaccam. Venus in piscem quia de mari nata eos magis hec habuit domesticos et familiares quam cetera animantia. Vel quia pisces coeundo per venerem pre ceteris animantibus innumerabiles faciunt fetus. Mercurius in ciconiam que est avis ­concordie et ipse est interpres deorum superorum et inferorum, vel est deorum et hominum ».

318-320.4 caprum [] rodit vineam. Cf. Ov. Fast. I 3, 179 : « Rode, caper, vitem ; tamen huic cum stabis ad aram ».

339.3 Ciane [] fontem. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 9 : « Ciane nimpha Proserpinam rapi videns, dolens iura sui fontis violata, defluxit in aquam sui nominis lacrimando ».

351 Operari [] amittitur. Cf. Iacobus de Vitriaco, Sermones vulgares vel ad status (éd. Jean Longère, Turnhout, Brepols, 2013-Corpus Cristianorum, ­continuatio mediaevalis, 255), XVIII 22, 38 : « Operari dum licuit, / voluntas mihi defuit ; / nunc facultas adimitur, / cum voluntas tribuitur ». | fletus [] dentium : Matth. 8, 12.

363Imposuit [] Erix : Ov. Rem. 550.

375 Occia [] artes : Ov. Rem. 139-140. | Sepe[]Venus : Ov. Rem.199-200.

376-377.1 Ceres [] creans res. Cf.Vulgatus I 123 ; Balbi Cath, s.v. Ceres. Cf. aussi Vat. Myth. III 7, 1.

392 Ceres dea [] aliquando non videtur. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 8 : « Ceres ipsa est terra et ita dicitur quasi creans res. Cuius filia dicitur luna quia ceteris inferior planetis propior est terries. Unde et Proserpina dicitur a pro et serpo, pis, quia prope terram serpit. Et ideo fingitur esse rapta ad Inferos quia circulum habet inferiorem ceteris et aliquando non videtur ».

446 Ceres []meantes. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 10 : « Ceres querendo filiam suam raptam ad inferos collegit sitim. Que veniens ad domum Mesies quoddam turbidum dum biberet, filius Mesies eam deridens in vermem mutatur stellionem. Ceres id est terra in estate arida querit lunam filiam suam id est humorem raptum ab inferis, quia omnis humor in estate in superficie terre non remanet quia in venis terre latuit. Unde terra colligens sitim venit ad domum Mesie id est ad autumnalem temperiem. Mese enim grece, interpretatur latine medium. Unde et quedam vena que est in medio brachio mese vocatur. Per Mesiem ergo autumpnum accipe qui est medium inter calorem estatis et frigus hiemis. Mesies ergo id est autumpnus Cereri id est sitienti terre quoddam turbidum, propter aquam pluvie turbidam, ­confert ad potandum, quia tunc terra humectatur. Sed illud est turbidum id est humor ille non adeo bonus est ad ­concipiendum sicut humor veris quando omnia incipiunt creari. Creantur tamen per humorem autumpnalem quidam fructus ex pullulatione, sed quasi aborti non multum crescunt et parum durant. Qui fructus sunt filii Mesies id est autumniferi. Sed quia parvi sunt et quia quasi degenerant, videntur 909deridere terras. Est enim quasi ridiculum quod terra proferat talem fructum, unde a terra mutatur in vermem, et similis est vermi qui latet in hieme quia post autumpnum non durant fructus autumpnales, sed in vere iterum emittuntur fructus sicut vermes etiam tunc exeunt. Inde etiam dicuntur vermes quasi vermes quia in vere exeunt ». | 446.6 vere meantes. Cf. Hugut. Deriv. U 18 : « [] vel dicitur vermis quasi vernis, quia in vere exeunt ».

450 polenta[] feminini generis. Alex. Vill. Doctrin. 544 : « Mammona sic dices neutrum : muliebre polenta ».

543-550 Ascalaphus[] tractavit. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 12 : « Ascalaphus quia perhibuit Proserpinam gustasse de fructu infernali, reditum ei ademit unde in bubonem mutatus fuit. Re vera Ascalaphus philosophus fuit qui de ­compoto lune tractans eam infinitam esse perhibuit. Unde fingitur dixisse eam de fructu infernali gustasse. Inde dicitur esse mutatus in bubonem que est avis noctis quia de nocturnis cursibus id est de luna que preest nocti tractavit ».

553-554.1-2 Syrenes [] attrahunt. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 13 : « Sirenes filie Acheloi et Calliroes fuerunt bene cantantes unde finguntur filie Acheloi qui deus est cuiusdam aque. Bona enim vocis sonoritas sive humore haberi non potest sed quia iterum vocis sonoritas bona parum valet sine artificio canendi, ideo dicitur Caliope mater earum esse que una est de musis. Muse enim idest ­consonancie dicte sunt a mois quod est aqua. Sirenes ergo vocis dulcedine blandientes hominibus, eos alliciebat. Unde etiam sibi nomen acceperunt a siren quod est atractio. Inde fingitur quod naves atrahunt ».

553-554.2 Muse []aqua. Cf. Hugut. Deriv. M 126 : « Moys grece, latine dicitur aqua. [] Item a moys hec musa-e ».

595 Arethusa [] sibi admiscet. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 11 : « Aretusa nimpha in aquam. Quam quia amavit Alpheus deus cuiusdam fluvii, admiscet se eius aquis. Re vera quedam aqua est Aretusa que per meatus subterraneos transiens apud Ortigiam prius emergit. Quam dicitur Alpheus amasse quia re vera cadit in aquas eius ».

643-649.1-2 Tempore primo [] bibens. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 14 : « Lincus quia legatum Cereris voluit interficere mutatus fuit in lincam. Re vera Lincus rex Libie fuit qui legatum Cereris velle dicitur interfecisse quia Libia terra adeo calida est quod ibi segetes pervenire non possunt unde terra illa feris frequentissima raro incolitur habitatore, sed etiam quia ibi melius perveniunt lince quam segetes, ideo in lincam pocius fingitur esse mutatus quia linca bibulum est animal ».

670 Per novem Musas [] discordantes. Cf. Arnul. Aurel. Allegorie V 15 : « Pierides novem filie Pieris ­contendentes cum Musis victe ab eis in picas sunt mutate. Vel per novem Musas novem habemus ­consonancias cum quibus novem Pierides id est novem dissonancie ut ita dicam disputaverunt. Quelibet enim ­consonancia dissonanciam habet sibi proximam et collateralem. Sed deinde a Musis victe id est cognite minus valere, mutari in picas finguntur propter garritum picarum ad quarum imitationem garriunt discordantes ».

Chapitre d’ouvrage: Précédent 13/17 Suivant