Skip to content

Préface au Moses latinus (1546)

  • Publication type: Article from a collective work
  • Collective work: Sébastien Castellion : des Écritures à l’écriture
  •  
  •  
  • Pages: 407 to 426
  • ISBN: 978-2-8124-0923-3
  • ISSN: 2108-5471
  • DOI: 10.15122/isbn.978-2-8124-0925-7.p.0407
  • Publisher: Classiques Garnier
  • Collection: Renaissance Library, n° 9
  • Subcollection: 2
  • Parution date: 07-15-2013
  • Last edition: 2013
  • Language: Latin

  • Article from a collective work: Previous 23/35 Next
Free access
Support: Digital
407

PRÉFACE AU Moses latinus

(1546)

Dans l’œuvre de traduction de la Bible par Castellion, le Moses latinus, traduction latine du Pentateuque, pose fermement les premiers principes régissant le projet du « translateur » humaniste, qui entend faciliter l’accès du Livre à des publics plus nombreux. C’est pour pallier l’insuffisance de traductions enchaînées à la lettre du texte et décourageant le lecteur par d’obscurs hébraïsmes ou par un style rugueux qu’il s’attelle à une tâche immense. Il ne cessera plus – en latin ou en français – de chercher à polir sa traduction en fonction du public qu’il vise (MCGG).

Moses Latinus

Ex Hebræo factus :

et in eundem Præfatio, qua multiplex ejus doctrina ostenditur :

et Annotationes, in quibus translationis ratio, sicubi opus est, redditur, et loci difficiliores explicantur.

Per SEBASTIANUM Castalionem

Videbis, lector, Mosem nunc demum et latine loquentem, aperte

BASILEÆ1

Sebastiano Castalio Bartholomæo Argenterio medico S. Quia nonnullos a sacrarum literarum lectione, sermonis absterret impolitia : alios obscuritas, et ignoti latinis auribus hebraismi : conatus sum Mosem, Bartholomæe Argenteri, in latinum sermonem tanta facilitate atque elegantia transferre, quanta ipsum, si latinus fuisset, usurum fuisse, ex ipsius Hebræo sermone conjicio : ut neque jam peregrinitate quenque, neque obscuritate possit offendere. Sed quoniam non omnia in translatione declarari poterant, adjeci Annotationes, quibus difficiles quosdam locos explicavi. Præterea præfatio- [A 2 vo] nem scripsi, quæ ad Mosem

408

intelligendum in universum magnopere profutura est. Atque ut hoc opus exiret quam fieri posset accuratissimum, adhibui illam veterum recitandi consuetudinem, et antequam excuderetur, totum duobus quibusdam eruditissimis viris legi, qui possent de lingua latina ferre judicium, et eorum admonitu non pauca correxi. Deinde aliis hebrææ linguæ valde peritis conferendum cum hebræo sermone dedi, et cum eis de locis dubiis contuli, eorumque consilium multis in locis ad interpretationis fidem secutus sum. Denique neque meo, neque aliorum labori, neque tempori peperci (nam in eo plus biennio sudatum est) quo prodiret Moses quam fieri posset latinissimus atque facilimus. Neque tam- [A 3 ro] men non futuros puto, qui laborem hunc reprehendant. Dicet aliquis, Placet vetus interpres : Ergo illum amplectere, et tamen intellige quotidie profici. At idem quod tu conaris, fecerunt ante te alii : Confer illorum interpretationes cum nostra, et intelliges, si eruditus es, (liceat hoc mihi dicere sine invidia) quantum intersit. At non est in sermonis elegantia sita pietas : Ne in barbarie quidem. Verum mihi placet ipsa barbaries : At ego eis scribo, quibus non displicet elegantia. Delector hebraismorum majestate atque antiquitate : Hebræa lege. Mihi non placet fucus : Ne mihi quidem, sed neque sordes. Assuetus sum impolitioribus : Ergo patere alios assuescere paulo cultioribus. At fuit Moses balbus. [A 3 vo] Fateor, sed lingua balbus, qua nobiscum non loquitur, et propter cujus vitium fratris indiguit eloquentia : at non balbum habuit calamum, quo nos hodie affatur, cum eius scriptis nihil possit esse disertius. Sed quid ego ad singula ? Qui erunt æquiores, ipsi me defendent ultro : iniquis ne Christus quidem satisfecit. Itaque ab æquioribus postulo, ut meum hoc studium bono animo consulant. Deinde ut si quæ reprehendenda viderint (homines enim sumus) amice me quacunque ratione admoneant : paratus sum (quod et antefeci) vel errores fateri atque corrigere, vel eorum rationem reddere, quæ etiam recta, tamen reprehendi posse videbuntur. Tibi vero mi Bartholomæe [A 4 ro] (cui superiore anno Jonam nostrum, hujus promissæ translationis, sed diutius dilatæ, quasi fœnus quoddam misi) hunc quoque laborem, ut meam fidem absolvam, et tuo erga me amori et liberalitati pro viribus respondeam, dedico, atque commendo. Æquum est enim, ut qui meæ lucernæ in hanc lucubrationem oleum instillaveris, tu potissimum hac, quæcunque est, Mosis illustratione perfruaris. Cæterum vide, ne Mosem ab Ægyptiis ad Israelitas defecisse, frustra legisse videaris : et si effice, ut hoc meum erga te, et omnes religionis amatores studium, tibi gratum esse sentiam. Vale : Basileæ, mense Julio, anno millesimo quingentesimo quadragesimo sexto.

409

[β] IN MOSEM PRÆFATIO

Quoniam sunt, qui verborum rerumque ornamenta atque lumina in sacris literis desiderent : alii contra, qui hæc omnia tanquam profana, ab horum scriptorum sacrario excludant : volo unius Mosis divinam perfectamque in omni genere disciplinarum eruditionem paulo altius repetere, ut cum apparuerit hunc ita sacra tractavisse, ut tamen in his quoque, quæ profana vocant, sit vel singularis, desinant et illi tam jejunas putare sacras literas, et hi tam excellentes scriptores extra humaniorum (ut vocant) literarum quasi civitatem relegare : fateanturque omnes omnia, quæ mortalibus a Deo tribuuntur, ad Dei gloriam atque laudes referri et solere et debere. Neque vero mihi tantum tribuo, me ut putem hoc opus pro dignitate tractare, aut scriptoris hujus orationis et sententiarum opes, et divitias, dicendo explicare posse. Sed quemadmodum David ex hujus aspectabilis totius orbis opificii contemplatione, ad ejus autoris Dei majestatem prædicendam sese extollit, quam tamen vix, et conniventibus oculis, tanquam solem, intuetur : sic mihi visum est horum, quæ in Mose minima, in profanorum literis habentur maxima, imaginem quandam ob oculos utcunque proponere, ut ex paucis multa, ex humilibus, humanisque cœlestia, [β vo] divinaque admiremur, et tam admirandarum rerum autorem Deum quibus poterimus laudibus semper efferamus. Neque vero hoc solum efficiet hæc consideratio, ut liberalium artium omnium Mosem principem, autoremque esse appareat, quarum expers esse a plerisque putatur : sed etiam ad ipsius Mosis, et porro omnium sacrorum scriptorum intelligentiam non mediocriter conferet. ut interim taceam hanc ipsam contemplationem, propter rerum varietatem, non parum habere jucunditatis. Ut igitur de oratione primum agamus, quoniam ornata oratio nonnihil a vulgari consuetudine recedit, quo significantior, gravior, jucundiorque reddatur : et alia in singulis, alia in compositis verbis cernuntur, quorum rationes et genera ad artem referri solent : videamus ecquid eorum Mosi prætermissum, aut quid aliud a posteris inventum sit, quod non ille primus dixerit. Eorum quæ in singulis verbis sita sunt, nominis positio apud eum vel frequentissima est, dum a viro mulierem, a vita Evam, ab acquirendo Cainum denominat, ex eventu nomina imponens, et rerum ipsarum naturam sæpe verbis exprimens : ex quo uno argumento confirmari potest, eam linguam, in qua primorum hominum nomina

410

significantia sint, omnium linguarum esse principem, atque primam. Multa est apud eum et adjectivorum, quæ græce Epitheta vocantur, copia, quæ apte cum subjectis congruentia, eandem quam propria nomina vim habent : ut cum [β 2 ro] Deum vocat viventem, sive immortalem, præpotentem, omnipotentem, bellipotentem, misericordem, clementem, magnum : volucres æreas, feras terrestres, pisces aquatiles, herbas frugiferas. Est et ea quæ dicitur Abusio, quæ ab eo quod proprie significatur, ad aliud quod proprio nomine caret, usum transfert : ut cum in candelabro scapum, crus, scutulas, flores dicit : in altari cornua, in mensa pedes, in animo acerbitatem. Translatione quoque sæpe utitur, quæ est, cum verbum a re quam proprie significabat, ad aliam quæ cum illa similitudine quadam conveniat, transfertur : ut cum montis verticem, aut caput dicit. Nam quam rationem habet vertex ad hominem, eandem habet cacumen ad montem. Sed similibus uti pro propriis, splendidiorem, efficacioremque reddit orationem. Sunt autem apud eum diversæ translationes. Aliæ ab animatis ad animata : ut cum Israelitas dicit recalcitrare. Ab animatis ad inanima : ut cum os putei dicit, et uvarum sanguinem, et terræ pinguitudinem, et incolas a terra evomi. Ab inanimatis ad animata : ut cum Josephus dicitur juvenis florens. Ab inanimatis ad inanimata : ut cum gladium, aut (ut latine vertimus) ferrum, pro bello. A corpore ad animum, ut ingredi pro vivere, vivere pro intelligere. Sæpe translationem ipsam explanat : efficiet vos caput, non caudam : superioresque eritis, non inferiores. Est et Transsumptio, per quam gradatim itur ad id quod volumus intelligi, cujus usus est potissimum in vaticiniis, aut car- [β 2 vo] mine : ut cum dicit Judam viti asinum, et palmiti asellum alligaturum esse. id est racemis, et porro vino abundaturum. Item quæ appellatur Synecdoche, cum aliud intelligitur ex alio, quod sit ejusdem generis : quod fit multis modis. Aut enim ex toto partem intelligimus : ut cum dicitur Abrahamus vitulum hospitibus apposuisse, pro vitulina. Aut ex parte totum : ut cum Lotus ait hospites sub sui tecti præsidium se recepisse, id est domus : ut pisces in mari, id est in aquis. Aut ex uno multa : ut cum jubetur Moses Madianitas ulcisci, non enim solus ulcisci jubetur : aut cum Israelitis præcepta singulari numero dantur. Ex multis unum : ut cum dicitur Lotus habitare in oppidis campestribus, cum tamen in uno habitaret. Ex specie genus : ut, Si inimici tui asinum videris oneri succubuisse, pro pecore. Ex genere species : ut Eva omnium viventium mater, id est hominum. Ex iis quæ cum actione fiunt, actionem : ut manum sustuli, pro juravi, aut promisi. Ex antecedente consequens : ut pudendum

411

detegere, pro rem habere. Ex consequente antecedens : ut cum sudore vultus tui victum tolerabis. intelligitur enim labor qui sudorem præcedit. Ex materia rem confectam : ut aurum pro ornamento. Item Metonymia, vox in alio proprie posita, sed alio relata aliud significans : ut cum locus pro eo ponitur quod in loco est, totus orbis terrarum pro omnes homines, domus Israelis pro Israelitæ. quale est et illud, vesci arboribus pomarii, pro fructibus arborum : et cum Israelem [β 3] dicit pro Israelitis. Aut cum ex efficiente effectum significatur : Eduxit vos extento brachio, manuque valida. id est magna vi, qualis inest in manibus. Et illud, Jovæ ne manus contracta est ? id est potentia. Aut contra, tristis locus, quod homines efficiat tristes. Simile est quod scelus Israelitarum vocat aureum vitulum, pro re ab eis scelerate facta. Item antonomasia, cum adjectivum, aut aliquid idem notans pro nomine proprio ponitur : ut cum probos dicit pro Israelitis, liquidum pro cœlo, siccum pro terra, areæ proventum pro frugibus, torcularis reditum pro vino. Est et ea quam vocant Æquipollentiam : ut, Neque enim hæc res nihil ad vos pertinet, pro multum pertinet. Et Emphasis, cum quiddam amplius in animo intelligendum relinquitur, quam quantum dicitur : ut cum dicit, Ogi lectum esse novem cubitos longum, et quatuor latum : innuit enim, immanem regis Ogi staturam. Aut cum dicitur Jacobus Jordanem cum pede suo transivisse, id est pauper. aut cum dicuntur duo uvarum palmitem palo impositum ferre, in quo intelligitur magnitudo. Jam vero consideremus et figuras, quæ sunt in verbis compositis, an et has quoque primus Moses ostenderit. Est autem figura, oratio a communi consuetudine, ornatus aut utilitatis gratia discrepans. Nam venustatem dictis addit varietate et mutatione orationis, gravioremque dictionem reddit. Utilitas autem in eo est, quod rerum naturas atque vires extollit, atque intendit. In figuris est quæ vocatur Redundantia, ut [β 3 vo] cum taurum bovillum, aut caprum caprinum dicit, aut primogenitos qui vulvam aperuerunt, aut cum rem eandem aliis atque aliis verbis exprimit : Pendebis a viro tuo, tibique ipse imperabit. Aliquando pluribus verbis exprimit quod vult, quæ Circumlocutio appellatur : ut cum columba aut capra natum, pro columbo aut capro, et ancillæ natum pro servo dicit. Nonnunquam utitur ordine perturbatiore, quod vocant Hyperbaton. ut est illud, Hominem autem Jova Deus cum ex terræ pulvere formavisset, et in ejus nares spiritum vitalem inspiravisset, ex quo esset animans homo effectus, eum in pomario, quod in Edene ad orientem conseverat, collocavit. Ibi ex terra elexerat, etc. Deinde ad rem venit : In hoc pomarium Deus hominem adduxit,

412

ut id coleret, et tueretur. Est enim continuatio : Deus hominem a se factum in pomario constituit, eique ita præcepit. Ejusdem generis est Interpositio, quæ dicitur, cum extrinsecus aliquid nihil ad rem pertinens interjicitur, quod si auferas, nihil de constructione detrahas : ut est in principio Deuteronomii, loci et temporis interposita descriptio. Est apud eum et Repetitio, cum idem verbum aut plura eleganter repetuntur. quod fit aut continenter, aut illud, Jova Deus : aut aliquo interposito, Jova Deus tuus deus æmulus. Huic affinis est et illa, cum in principio plurium sententiarum eadem vox repetitur : Dicit Balaamus Phegoris filius, dicit homo apertis oraculis, dicit divinorum verborum auditor. et illud : [β 4] Ut vos affligeret, ut tentaret, ut disceret quid in animo haberetis. quæ loquendi ratio ad movendum, et ad venustatem valet plurimum. Adhibet et Reversionem, cum duabus rebus aut verbis propositis, nondum finita sententia, ad utrumque revertitur, et quod sententiæ deerat, explet : En ego vobis hodie felicitatem, infelicitatemque propono : felicitatem, si Jovæ Dei vestri præceptis obtemperabitis, cujus figuræ opus est varietas et perspicuitas. Prætereo figuras quæ in translatione retineri cum nequeant, ex hebræo petendæ sunt : ut sunt Similiter cadentia, et ea quæ vocatur Paronomasia, et si quæ sunt ejus generis. Utitur et illa, qua in quadrum redacta sententia, conficitur ex duobus, aut pluribus membris, totidem inter se voces habentibus : Ille ne ut dicat, neque faciat ? ut promittat, neque præstet ? Itemque quod supra citatum est : Dicit Balaamus Phegoris filius, dicit homo apertis oculis.quæ quidem figura plena leporis est. Ac quæ hactenus dicta sunt, ea aut superfluitate quadam, aut conformatione figurantur. Alia sunt in quibus desideratur aliquod verbum, qualis est quæ vocatur Defectio, et Reticentia : Atque hoc hodie cognoscite, non hæc apud natos vestros : scilicet, gesta esse. Et, Si quis a Jova est, huc ad me : scilicet, veniat. Item Dissolutio, cum absunt conjunctiones : Dixerat hostis, sequar, assequar, dividam prædam : quod non solum ad celeritatem, sed etiam ad exprimendos affectus perti-[β 4 vo]net. Hujusmodi est et illud : Depravati sunt tui populares, a te ex Ægyptia terra educti : deflexerunt cito de via quam eis tradideram : conflarunt sibi vitulum quem adorant, cui sacrificant. Et illud : Inquiritote, perscrutamini, sciscitamini diligenter. Est etiam Præposterus ordo, cum quod tempore posterius est, prius in oratione ponitur : Has ille ab eis acceptas cælo configurarat, vitulumque conflaverat. posterius enim configuratus est vitulus, quam conflatus. Utitur etiam frequenter mutatione numeri : ut, adnimavertens populum spoliatum ornamentis. spoliaverat enim Aharon, ut illos apud

413

inimicos ignominia notaret. nam rem, non verba spectat. Item personæ : ut, Habitabit Israel tuto separatim, adjiciet oculum Jacobus ad terram frumenti vinique feracem, etiamque ejus cœlum rore destillabit. Beatus es Israel, quis tibi par est popule conservate ? Et ea quæ Generis conceptio vocatur : Cum essent Adamus et ejus conjux ambo nudi, et numeri et personæ : Ut ego, populusque tuus, populos omnes, quos terra sustinet, antecellamus. Nonnunquam ab obliqua oratione ad directam transit : Quod ubi fecit, eamque eduxit, erat leprosa. Iterumque Dei jussu relata in sinum, et educta, erat reliquo corpori similis reddita : Quod si primo portento non adducentur ut tibi fidem habeant, at adducentur altero. Utitur et certa persona pro qualibet : Eorum nolim aut in fidem vita mea veniat, aut in societatem honos committatur. est enim prima per- [β 5] sona posita pro quavis. Et sententiis : Donum et sapientum oculos cæcat, et virorum bonorum orationem pervertit. Et exclamatione : Usqueadeo ea fecisse pœnitebat. Et proverbiis : ut illo de Nembrodo. Et personæ fictione, etiam in rebus inanimatis : Attendite cœli dum loquor, audi terra verba oris mei. Item : Hic cippus testis erit. Et expressiore narratione, cum res ita narratur ut spectari videatur : Deinde lignis Isaco impositis, ipse secum ignem ferebat, et cultrum, ibantque ambo una. Atque Isacus, Mi pater, inquit. Cui ille : Quid vis, mi fili ? Hic quidem est ignis, et ligna (inquit ille) sed ubi est agnus immolandus ? Et Abrahamus : Deus providebit ipse sibi agnum ad immolandum, inquit. Ita pergunt ire simul. Et simulatione, quam Ironiam vocant, ubi contrarium significatur ejus quod dicitur : Ecce hominem sicut unum de nobis, scientiam boni atque mali. Et illud : Ubi nam sunt eorum dii, quorum numine freti fuerunt ? quorum et adipe sacrifico (sic) vescebantur, et libamentorum vinum bibebant ? Surgant, et vobis opitulentur, præsidioque sint. At egregii illi pinguefacti recalcitrarunt. Et allegoria, quæ aliud per aliud declarat : ut hic, Cujus de situla stillabit aqua, cujus semel erit in humore abundanti. significat enim futuram sobolis multitudinem. Et illud, Ne sit in vobis radix quæ fel pariat et absinthium : id est homo contumax, et rebellis. Et hyperbole, cum oratio supra verum effertur : Turrim quæ fastigio cœlum attingeret, [β 5 vo] Arena numerosiores. His et compluribus aliis modis, figurisque, Moses et optime usus est.

Jam vero quoniam tria sunt orationis genera, grande, tenue, et medium, videamus num his omnib. Moses sit usus : nam ita sumus vertere conati, ut hæc etiam in latino apparerent. Grande est, quod et

414

verborum et rerum apparatu atque magnitudine constat. cujus exemplum hoc erit : Sin novum quiddam fecerit Deus, tellusque dehiscens et eos, et quæ habent omnia absorpserit, vivique in tartara descenderint, scitote homines istos irritasse Jovam. Tenue est, et rebus et verbis humile. quale est illud : Hæc ad fontem descendit, repletaque urna ascendebat. Tum ille ei obviam occurrens : Heus, inquit, da mihi bibere paululum aquæ ex tua urna. cui illa : Bibe, inquit, domine. simulque demissa confestim in manum suam urna, dat ei bibere, atque ubi is perbibit : Etiam tuos, inquit, camelos adaquabo. Medium est his duobus interjectum, illo demissius, hoc grandius. quale illud est : Vernas, quos domi natos habebat, trecentos octodecim expedit illosque ad Danem usque consequitur, et suis servis in aciem instructis, eos noctu aggressus superat. Neque non florido dicendi genere utitur, quod venustate placet, animumque quasi florum quadam varietate demulcet : Ut aquila nidum suum excitans, sese supra pullos suos vibrat, alisque passis exceptos pennis suis tollit. Et illud : Tam pulchra sunt tabernacula tua, Jacobee, contubernia tua Israelita, quam valles patentes, quam positi apud fluvium [n. f.] horti, quam tensa a Jova tabernacula, quam sitæ propter undam cedri. Cum sit autem hominum oratio alia historica, alia civilis, consideremus num et hæc a Mose sint absoluta. Historica est, quæ rerum gestarum narrationem continet. Omnis autem narrationis causæ sunt, persona, causa, locus, tempus, instrumentum, actio, affectio, et modus : neque quicquam extra hæc in historia continet ulla narratio. Igitur apud Mosem plurima vel fieri, vel facta, narrantur. Nonnunquam in singulis horum narratio consistit : ut cum persona describitur, ut Esai et Jacobi : genus, ut Mosis et Aharonis : locus, ut tota Cananæa, et Sina mons : tempus, ut diluvii, et exitus ex Ægypto : ætas, ut plurimorum passim : causa, ut cum narrat cur Deus diluvium immiserit, cur linguas diviserit, cur Sodomitas everterit : instrumentum, ut totum opus tabernaculi, vestes, tubæ, et cætera : actio, quomodo sit Moses apud Nilum expositus : affectio, cum Moses iratus tabulas frangit, aut cum Judas a Josepho misericordiam implorat, aut cum ipse Josephus flere cogitur, aut cum eo agnito fratres silent, aut cum Jacobus Josephum luget : modus, ut quomodo ebrium Noam texerint filii. Narrat aliquando copiose, et omnes circumstantias persequitur : ut in Josephi venditione, et in tota deinceps historia. Nonnunquam rem totam paucis verbis complectitur : ut in legationibus ad Ogum, et ad Sehonem missis : ut etiam in illo loco superius adducto, Vernas quos domi natos, etc. quod narrandi genus sæpe utile est : [n. f. vo] nam verborum brevitas rei celeritatem exprimit,

415

attentioremque reddit auditorem, et facile quod vult consequitur. Narrat autem alias nude, alias cum imagine, aut similitudine, aut comparatione. Cum imagine, cum dicit : Esaus egreditur rursus, et villosi centonis instar. Cum similitudine, cum populum dicit similem ovium pastore carentium. Comparatione varie utitur. Aliquando similitudinem ducit a parvis animalibus, non corporis magnitudinem, sed cujusque naturam spectans. Ergo instandi improbitatem, apibus et crabronibus : multitudinem, locustis comparat. Item providentiam Dei erga Israelitas, aquilæ erga pullos diligentiæ confert : Judæ tribus audaciam, et virtutem, leoni : Iassacharis tarditatem duritatemque, asino : Danis rapiditatem, serpenti : Benjaminis rapacitatem, lupo. Hujus generis sunt et illa, cum Israelitarum numerum cum stellis et arena, Josephi pulchritudinem cum arbore irrigua, tabernaculorum speciem cum cedris comparat. Item cum alienorum deorum cultum cum adulterio confert, et Deum vocat obtrectatorem, et rivalis impatientem : quod sicut maritus adulterum, sic ille deos alienos non ferat. Hujusmodi sunt ornamenta quibus ille orationem illuminat, quæ multa licet ex paucis propositis exemplis conjicere.

Veniamus ad philosophiam, et Græcos ut in cæteris, sic et in hac plagii convincamus, qui sibi omnium artum inventionem attribuerunt, cum artium omnium princeps Moses tot ante seculis fuerit, [n. f.] quam apud Græcos nominarentur artes. Philosophia est rerum divinarum, humanarumque studium. Divinas res intelligi volumus, Deum, et genios : humanas autem, omnia quæ in hujus mundi creatione continentur. Sed quemadmodum humanæ res a Deo et factæ sunt, et reguntur, ita earum cognitio ad Deum referri debet. ex quo fit ut vera philosophia, id est sapientiæ studium sit, Deum cognoscere studere : quem Deum qui cognoverit, is sapiens sit dicendus. Nam vera sapientia religio est, id est pietas erga Deum, quæ ex Dei cognitione nascitur. Cognoscitur autem Deus tum ex hujus mundi fabrica, tanquam artifex ex opificio : tum per oracula divinamque disciplinam.quam duplicem Dei cognoscendi rationem quis melius quæso tradet, quam Moses, qui ad divina arcana admissus, qui cum Deo præsens præsente (quoad mortalis natura patitur) colloquutus, et ad totius divinæ domus contemplationem intromissus, omnia nobis et divina (quatenus fas est) et humana, Dei jussu patefecit ? Igitur Deum esse omnium conditorem, gubernatorem, optimum, maximum, bonis amicum, malis inimicum, suorum curam gerentem, clementem, misericordem, justum, et si quæ aliæ virtutes

416

commemorari possunt : item res humanas curare, et eas per genios suos administrare, bonos præmiis, malos pœnis tandem afficere, quoniam hæc non nisi impii negant, et ipse totus Moses ad hæc cognoscenda diligenter volvendus est, atque in his tota theologia (de qua nunc ex [n. f.] professo non disserimus) versatur, in præsentia omittamus. Ad humanam philosophiam veniamus, et ostendamus hanc divinæ illius quasi appendicem quamdam, optime posse ex Mose perspici : ac si quæ philosophi bene recteque dixerunt, ea omnia ex hujus unius autoris fonte manasse. Igitur philosophiam triplicem fecerunt, naturæ, morum, et disserendi. Naturam rerum omnium licet ex paucis verbis hujus autoris, homini non hebeti cognoscere. Nam quatuor esse elementa patet ex eo, quod ostendit Deum primo die creavisse terram, in qua aqua intelligitur : secundo liquidum, id est cœlum, in quo ignis. Terra qualis sit ostendit, dum eam siccum appellat. Infimam essse, itaque gravissimam, dum dicit Ægyptios humo absorptos. Cum enim perierint in mari, oportet subesse terram, quæ eos absorpserit. Sed parte aliqua super aquam extare, dum dicit pisces in aqua sub terra. Si sunt enim pisces, et porro aqua, sub terra, oportet terram esse supra aquam. Immobilem autem, dum jubet Deus aquas diffluere : non enim diffluit terra, sed ab aquis detecta apparet. Pluviæ locum in ære assignat, dum eam supra liquidum esse, id est æream sive cœlestem dicit. Cœli supremam quamque partem liquidissimam esse ostendit, dum cœlum liquidum vocat : nam quanto quæque pars erit liquidior, tanto a terra crassa, et cœli dissimili longius aberit. Plures esse cœlos declarat, dum dicit Dei esse cœlos, et cœlorum cœlos. Ignem obscure innuit, cum docet Deum inspirasse homini spi- [n. f.] ritum vitalem : nam in eo calor intelligitur. unde Virgilius, Igneus es ollis vigor. Ventorum rationem aperit, cum tradit zephyrum in Edene spirare, qui est temperatissimus : ventum post diluvium spirasse ad siccandam terram, vento mare rubrum exhaustum, vento invectas cothurnices, vento abrepta ex Ægypto insecta. Siderum usum ostendit, dum eis temporum distinctionem assignat, et terræ collustrationem. Solis et lunæ magnitudinem, dum ea luminaria magna vocat : splendorem, dum illum diei hanc nocti moderandæ præficit. Ea circum terram verti, dum diei noctisque vicissitudinem commemorat. Solis per zodiacum cursum, dum signa nominat : ad austrum discessum, rursumque ad septentriones regressum, dum anni mentionem facit. Atque hic se totius astrologiæ campus aperit. Sed descendamus in terram. Stirpium genera tradit, herbas et arbores : his fructus, illis fruges attribuit : utrasque homini, herbas bestiis ad

417

vescendum tradit. Stirpes ex terra nasci humoris tum terreni, tum cœlestis vi, ex eo loco patet, in quo dicit, cum nondum pluisset, humorem, aut vaporem quendam ex terra exhalasse, videlicet jubente Deo, ut terra stirpes crearet. præterea dum improbis cœlum ferreum, et terram minatur æream. Eodem solis lunæque vim pertinere, cum Josepho bene precatur a proventu reddituum solarium, et lunaris maturitatis. Meliores cultura fieri, cum jubetur homo terram colere. Terram ante hominis peccatum fuisse fertiliorem, cum sonti spinas et sentes [n. f.] minatur. Eandem nunc quoque bonis incolis benigniorem, malis steriliorem esse, dum Israelitis, si fuerint boni, frugum copiam promittit : sin improbi, sterilitatem minatur. Brutorum animalium alia natantia tradit, alia volucria, eaque ex aquis nata : alia gradientia, alia serpentia, et hæc ex terra creata. Rursumque natantium alia majora, quæ cete vocat : alia minora itemque alia squamata, et pinnata : alia non item. Volucrum alias minores, quas oscines vocat : alias majores, quas alites : ex illis quadrupedes, ut locustas. In terrestribus pecora, jumenta, feras nominat. Alia ruminalia, alia non item. Quædam bisulca, quædam solipeda, alia digitata : nonnulla mixta. Atque hæc de animalibus in creatione mundi, et cum præcipit quibus vesci liceat, tradit. Adde quod multorum animalium natura vel ex nominum ratione quæ illis Adamus cujusque naturæ convenienter imposuit, perspicitur, si quis hebraice sciat : vel ex comparationibus, quæ crebro toto opere occurrunt. Jam de homine dicamus. Hominem tradit animalium excellentissimum, cujus causa non solum terra, sed etiam sidera, et porro cœlum factum sit, dum sideribus illustrandi terram munus assignat, et porro terræ hominem, cæterisque animantibus imperare jubet. Compositum ex corpore mortali, et animo immortali. Corporis mortalitas in eo perspicitur, quod formatum est ex terra, elemento mutabili. Animi immortalitatem intelligere licet ex eo, quod dicit Deum inspirasse in ejus nares spiritum vitalem : id quod non fecit in bestiis, quæ [γ] totæ ex terra, aut aqua creatæ sunt. Præterea quod dicit creatum ad imaginem et similitudinem Dei. nam si quod alteri simile esse dicitur, in eo simile intelligitur, quod præcipue excellit in eo cui comparatur : ut si quid cum nive compares, intelligatur id esse album : si cum carbone, nigrum : quoniam hæc in his excellant. Quod si quæ res pluribus rebus excellit, ad id spectatur, quod est præcipuum. Nix frigore et albo præstat : sed in comparatione spectatur color, nisi frigus exprimas. Sic igitur cum dicitur homo Dei esse similis, videndum est quid in Deo præcipue excellat, ut in eo similitudinem inesse intelligamus. Excellit autem præcipue immortalitate Deus, quod

418

declarat ipse Mosi, cum nominatim interrogatus quis esset, respondet. Ego sum qui sum : ostendit enim se eum esse qui est, qui fuit, qui futurus est. itaque inde Jova hebraice nominatur : ex quo nomine apparet quod in maxime excellat, in quo sunt omnia summa. Præterea si quando jurat ipse Deus, jurat per semet ipsum viventem, sive immortalem. Huc accedit quod dum jubet homicidam necari, causam reddit, quoniam ad imaginem Dei factus homo est, ut qui ei vitam, quam Dei vitæ similem habet, eripuerit, is debeat vita privari. Quamobrem intelligamus Dei in homine similitudinem in anima potissimum esse, quam a Deo haustam, æternamque habeat. Adde quod sæpe Hebraico more animam pro homine dicit : ex quo intelligitur, animum in homine præcipuam esse partem. Nam cum dicit hominem quempiam mori, loquitur de corpore, quod etiam homo vocatur : cum dicitur Deus homi- [γ vo] nem de terræ pulvere finxisse, cum tantum corpus, necdum animatum, finxisset : et cum dicitur Saram sepelivisse Abrahamus, cum corpus tantum sepeliverit. Animum philosophi in duas partes dividunt : altera rationis participem faciunt, alteram expertem.quam rursum in iram dividunt, in corde positam : et in cupiditatem, quam in ventre collocant. Igitur apud Mosem in illo carmine, cujus initium est, Attendite cœli, deliberat Deus utrum Hebræorum genus funditus evertat, necne : quod est rationis et iræ certamen (quanquam Deus non movetur affectibus, cum sit immutabilis : sed humana transfert ad Deum Moses, quod aliter divina intelligere non possunt homines) atque ibi vincit ratio. Aliquando paret ira rationi : ut cum persuadentur a Rubene fratres, ne Josephum occidant. Similiter et dolor : ut cum Isacus cum Abimelecho fœdus percutit. Et cupiditas : ut in Josepho, qui Potipharis uxoris repugnat. Sæpe fit ut ira vincat rationem : ut in Caino qui fratrem occidit, ut in Simeone et Levi qui Sichemam everterunt. Et cupiditas : ut in Eva quæ pomum gustavit, in Rubene qui cum patris concubina fuit, in uxore Potipharis quæ Josephum sollicitavit. Et dolor : ut in Jacobo, qui filio orbatus consolationem repudiat. Et metus : ut in Aharone, qui populi vim pertimescens vitulum fecit aureum. Jam affectiones in corde sitas esse ostendit : amorem, dum jubet Deum toto corde amari : odium, dum prohibet quenquam odisse animo : gaudium, cum dicit Aharonem libenti animo visurum esse Mosem : dolorem, cum Deum indoluisse animo : metum, cum Israelitarum [γ 2] animos in invadenda Cananæa deterritos : solertium, cum Beselelem et cæteros dicit animo esse sapientes. Nam in his omnib. exemplis, quod ergo verto animum, propter latinitatem, in Hebræo est cor ex quo intelligitur recte

419

sensisse Stoicos, quos animi principatum cordi tribuerint. Nam apud Mosem et Deus, et Abrahami dispensator, et cæteri cum suo corde deliberare, cogitare, ratiocinari dicuntur, et corde homines intelligere, meminisse, ad Deum converti, et ab eodem averti, et corde puri, et impuri : unde fieri arbitror, ut Aharon jubeatur pectorale cordi suo applicatum ferre, in quo claritas et integritas, in quo sint Israelitarum nomina atque ratio. Jam in vultu perspici animi affectionem ostendit, ubi Josephus pistoris et prægustatoris tristitiam animadvertit : et Jacobus alienatum a se Labanis animum. Jam de virtutibus et vitiis quid sentiat, quis dubitet ? Cum sit enim altera pars animi temperata et rationis particeps : altera rationis expers, et affectibus obnoxia, ideoque medius inter Deum et beluas sit homo, virtutem divinam, vitia autem Deo invisa ostendit, dum docet Noam, Abrahamum, Isacum, et cæteros viros bonos Deo esse curæ, cum his Deum versari, cum his colloqui, his favere, his vitam et bona conferre : contraque malis. Itaque extant apud eum omnium et virtutum exempla, quæ laudentur, et imitandæ proponantur : et vitiorum, que vituperentur, et fugienda sint. Virtutum, justitiæ in Noa, prudentiæ et castitatis in Josepho, fortitudinis in Josua, continentiæ et severitatis et humanitatis in Mose, magni animi et constantiæ in Abraha-[γ 2 vo]mo, liberalitatis in Pharaone majore, hospitalitatis in Abrahamo et Loto, solertiæ in Jacobo et Beselele, misericordiæ in Hebræarum obstetricibus et filia Pharaonis, pietatis in Josepho, verecundiæ in Semo et Japheto, religionis in Abrahamo. Rursum vitiorum, injustitiæ in Labane : temeritatis in Israelitis, qui prohibente Deo, hostes adoriuntur : igna viæ in iisdem, qui vocante Deo desperant : intemperantiæ in Eva et Adamo : libidinis in uxore Potipharis et in Rubene : crudelitatis in Pharaone posteriore, inconstantiæ in Labane, avaritiæ in eodem, inhospitalitatis, in Sodomitis, stupiditatis et rusticitatis in Esao, immisericordiæ in Josephi fratribus, invidiæ in Caino, impietatis in Chamo, impudentiæ in Zambri. Jam iram non esse vitiosam, nisi sine causa sit, aut nimia, totaque illam Stoicorum indolentiam esse explodendam, inde perspicuum est, quod videmus Mosem ipsum, et bonos viros, ipsumque Deum (ut humano more loquar) irasci. Virtutem autem in actione consistere, ex eo fit manifestum, quod rectæ actiones et præcipiuntur, et laudantur. Jam ad bona veniamus. Tria esse bonorum genera constat : Animi, ut ingenium, acumen, memoriam, et cætera : Corporis, ut vires, formam, celeritatem, valetudinem : Externa, ut divitias, opes, honores, autoritatem. quæ omnia bona esse ex eo patet, quæ omnia largitur Deus.ingenium Beseleli, pulchritudine Josepho,

420

valetudinem Israelitis, divitias Abrahamo, honorem Josepho, autoritatem Mosi : et quos Ægypti opes bona vocantur. Sed quod sit summum hominis bonum, magna inter hallucinantes [γ 3] philosophos quæstio est. Qui optime dicere visi sunt, hi summum bonum virtute terminarunt : imperite, ut si quis agricolæ finem esse dicat laborare. Sed hanc litem Moses optime dirimet ; si quis eum non segniter perpendat. Omni animantium generi a natura tributa est vivendi cupiditas : huc agricolæ, huc nautæ, huc mercatoris labor spectat. Similiter qui in virtute elaborat, id est qui Deo paret, vitam sibi propositam habet, quæ (ut supra demonstravimus) in Deo maxime excellit, et ad cujus similitudinem factus homo est. Itaque testatur Moses, se vitam et felicitatem proponere Israelitis, si Deo paruerint ; mortem et miseriam, si non paruerint. ex quo perspicuum est, eum nihil neque morte miserius minari, neque vita beatius posse promittere. Sed si agricolis in terra laborantibus, vita terrestris, brevisque proponitur : profecto viris bonis in lege (quæ divina est) laborantibus, vita animi divina beataque promittitur. Nam sicut mors hæc, quæ corpus ab animo divellit, non modo summum malum non est, sed sæpe ne malum quidem est, nonnunque etiam bonum, cum a tot vitæ malis liberet : sic hæc vita, tot malis obnoxia, tantum abest ut sit summum bonum, ut sit sæpe miserrima, præsertim eorum qui virtutem veramque religionem colunt. Atqui Deus bonis vitam, bonumque : malis mortem, malumque proposuit. Nunc fere boni moriuntur, mali vivunt : boni dolent, mali lætantur : boni pauperes, mali divites sunt. Quid hoc ? aut Deus mendax est, aut boni felice vita fruentur. mendacem dicere Deum, nefas : bonos vita frui non videmus : superest, ut alia et bonos vita, et malos mors mane- [γ 3 vo] at. Ex quo efficitur, ut vita altera, qua nihil homini majus promisit Deus, summum hominis bonum sit, ad quod comparaandum omnia animi, corporis, et externa bona sint insumenda. Sed quia primus homo hoc bono se suosque peccando privaverat, et Deus noluit hominem ad vitam creatum, morte deleri : neque nos ad tam arduam rem satis virium habebamus, demissus est in terras Messias ille JESUS CHRISTUS, (in quem unum lex et vates intuentur) qui nobis non solum amissa recuperaret, sed etiam meliora daret, et morte per obedientiam devicta, quæ per rebellionem invaluerat, vitam redderet æternam, quod est ultimum bonorum. Sequitur medicina, naturalis philosophiæ quasi alumna, quæ est scientia morbos vel arcendi, vel sanandi. Igitur cum ad tuendam valetudinem caput sit, satis exerceri, et parce cibum potionemque sumere : utrumque apud Mosem est, cum jubet sex diebus operari, et cum Nazareis et sacra

421

facturis sacerdotibus vino interdicit, in quo præcepto inest sobrietas. Item cum præcipit jejunium, quo maxime valetudinem et retineri constat, et recuperari, quippe quod corporis quasi sentinam noxiorum humorum exhauriat, quorum redundantia plerique omnes morbi gignuntur. Neque nihil ad valetudinem confert delectus ille ciborum, quem tradit, et mundicies, et Cananæi cœli bonitas, et septimi diei requies : quæ res tametsi ad diviniora quædam referuntur, tamen nihil prohibet quo minus huc quoque faciant. Solet enim Deus corporum animorumque conditor eadem opera et corporib. providere, et ani- [γ 4] mos iisdem rebus ad divina instruere. Jam sanatorum morborum mentio est apud eum, cum tradit quid sit a lepra sanitatis faciendum : ubi etiam de lepræ cognitione præcepta dat, in quib. Inest artis ratio. Ostendit etiam morbos homini sæpe divinitus importari, propter peccata, dum Ægyptios cladibus illis infestat : et eadem minatur Israelitis, si fuerint illorum similes. Pene omiseram quod invitat Abrahamus genios ad lavandos pedes, et requiescendum sub arbore, deinde ad animos victu recreandos : quæ omnia ordine facta ad valetudinem magnopere pertinent. nam lotio illa pedum, et requies, lassitudinem levat : adde sub arbore, quod æstuantibus convenit, siquidem contrariis contraria medentur ; Adde quod præcedit cibum requies : etenim lassum comedere incommodum est, et corpus extenuat. Animadvertendum est etiam, eum vidisse cibo non solum corpora, sed etiam animos recreari, dum hortatur eos ad animos victu recreandos. Huc accedit et illa ciborum simplicitas, butyrum, lac, vitulina ; quæ simplicitas et naturalis est, et valetudinis custos vel optima : neque ad nimis comedendum palatum irritat. Ejusdem rationis sunt etiam arithmetica, et musica, quibus Pythagoras tribuit plurimum, qui omnia ad numeros referens, et siderum ambitus, et animalium generationes, duo summa principia tradidit, unitatem et binarium : illam bonorum, hunc malorum initium dicens.nam unitatis natura rebus temperamentum, animis virtutem, corporibus valetudinem, civitatibus et domibus pacem, concordiamque præstat. Nam omne bonum concordiæ proprium est. At bi- [γ 4 vo] narius numerus contra facit : in ære tempestatem, in animis vitium, in corporibus morbos, in civitatibus et familiis dissensiones atque inimicitias excitat. Etenim omne malum ex dissensione, differentiaque gignitur.unde et sequentium numerorum parem, mancum imperfectumque pronunciat : imparem autem plenum, atque perfectum : quoniam cum pari conjunctus, semper vim suum retinet, disparilitate semper superante.et secum ipse compositus, parem gignit : est enim genitalis et principii vim habet, neque dividi

422

potest, unitate semper in eo restante. Par autem neque unquam imparem gignit, si secum ipse componatur : neque non potest dividi. Ergo unitatem in bonis ponit Moses, dum unum Deum, unum bonorum hominum genus, unas leges, unum solem, unam lunam tradit : unum et simplicem animum amat.semperque tradit in illorum patrum liberis unum fuisse, ad quem promissio summi boni, id est vitæ pertineret. Binarium autem numerum in malis, dum duos deos repudiat, duos populos non eligit, duplicem et inconstantem animum detestatur, fereque impari numero ut meliori utitur. Itaque trium elementorum nominatim meminit (nam ignem non nominat) item mundorum animalium imparia juga in arcam Noæ accipit, paria autem impurorum : et quod Abrahamus juvencam unam trimulam, et arietem unum trimulum mactat, et tuturem unum, et pipionem unum : et quod unum candelabrum est, septem lucernæ et sex diebus operatus Deus in condendo mundo septimo quiescit. Denique (ne singula persequar) impari fere numero utitur in rebus bonis, pari in malis. Fere dixi, non enim semper ; id quod po- [γ 5] tissimum in sacrificiis licet animadvertere. Sed causam reddere singulorum, neque possum, neque si possem, hujus esset temporis : tantum viam ostendere volui, quasique digitum ad fontem intendere. Neque solum numerorum vim, sed etiam computandi rationem ostendit, cujus rei exemplum adducere quod opus est ? Cum ex eo quartus ejus liber apud nos nomen habeat ? Musicæ quoque crebra est apud eum mentio, sive cum Jubalem musicorum instrumentorum repertorem commemorat, sive cum saltantem Mariam, sive cum saltantes apud vitulum Israelitas : sed hoc postremum vituperandum, debet enim ad dei laudes musica adhiberi. Quid quod fuit et ipse musicus, et pœta vel præstantissimus ? quippe cujus adhuc extent illa duo nunque satis laudata carmina, quæ Pindarorum omnium, Horatiorumque gratiam collata possint abolere ? Quid quod sunt apud eum etiam epigrammata ? ut illud, Ite Hesebonem. Quid quod possunt ex ejus historia, quæ actuosa est, et tragici, et comici pœtæ sumere argumenta ? Neque satyra non potest ex illa vitiorum et scelerum reprehensione derivari. Quid de dimensione loquar, cum sit apud eum totius Cananææ terræ circumscriptio, Leviticorum oppidorum adumbratio, tabernaculi omnibus absoluta numeris descriptio ? Jam ut de arte dicendi loquamur, commendatur apud eum Aharonis eloquentia : tractantur infinitæ quæstiones de Deo, de obedientia, de bonorum præmiis, et malorum suppliciis : finitæ, de Sodomitarum flagitiis aque pœna, de Jacobi a Labane discessu, de Josepho vendendo, et aliæ plurimæ. Atque eæ vel in genere [γ 5 vo] deliberativo, ut cum suadet

423

Chalebus Cananæam invadere : vel judiciali, ut cum quæritur de pœna illius quod sabbathum violaverat : vel laudationis, ut cum Deo grates aguntur : suntque omnes partes orationis vel in illa dispensatoris Abrahami apud Labanem oratione, vel Judæ apud Josephum, vel ipsius Josephi apud Pharaonem : in quibus et aliis permultis (nam pauca exempli gratia propono) omnes orationis partes, omnia reperias ornamenta dicendi. Jam argumenta apud eum ducta reperias ex definitione : Sacer Jovæ Deo vestro populus estis, et ab eo electi, ut ei essentis peculiaris populus, præ cæteris omnibus totius orbis terrarum nationibus. Nulla re abhorrenda vescimini. Ex partitione, hoc modo : Si recte facies, litabis ; si non recte facies, noxa pro foribus cubat, eaque a te pendebit, et tu ei imperabis. Atque in eodem exemplo subest etiam ex contrario argumentum, hoc modo : Cum Abel recte faciendo sit felix, profecto tu, si prave facies, eris infelix. Ex vocabulo sic : Hæc vocabitur mulier, qua sumpta de viro est. Itaque vir relicto suo patre atque matre, adhærebit uxori suæ, coalescetque in unum corpus. Quanque vocabuli notatio in latino servari non potuit : sed in hebræo est. Ex conjunctis : Absit ut qui totum orbem terrarum æquitate moderatur, is æquitate non utatur.licet et hoc in latino minus appareat, sed in hebræo est apertius : Qui judicat orbem, non faciat judicium ? Ex genere : Est ne aliquod quod Jova non possit ? Est enim hoc argumentum : Si Jova potest omnia, etiam potest efficere ut Sara senex pariat. Ex partium enumeratione : Neve alte- [n. f.] rius domum expetito, agrumve, aut servum, ancillamve, aut bovem, asinumve, aut quidlibet alterius. Ex similitudine, ut illud de puella ruri per vim stuprata : Puellæ autem nihil nocetote, neque enim in capitali crimine est : hoc enim perinde est, ac si quis alterum aggressus vita privet. Ex dissimilitudine sic : Nam illæ quidem gentes, in quarum vos possessionem venitis, hariolis et aruspicibus obtemperant. At vobis non ita permittit Jova Deus vester. Ex consequentibus : Videte ut nobis adductus sit iste Hebræus ad illudendum, qui quidem ad me venerit ut me comprimeret : sed cum majorem clamorem edidissem, ille eo audito, relicto apud me pallio suo fugit, et sese foras extulit. Ostendebat enim pallium mulier, et clamor auditus erat, que erant consequentia. Ex consentaneis, et præcurrentibus, et repugnantibus : Etiam argentum repertum in ore saccorum nostrorum retulimus ad te usque ex Cananæa, tantum abest ut nunc aurum furati fuerimus. Ex causis rerum : Donum ne accipito, nam donum sapientum oculos cæcat. Ex his quæ sunt orta de causis : Cavetote ne fœdus percutiatis cum ejus terræ incolis. Nam cum Deum peregrinum adorare prohibeamini, periculum est, ne si cum

424

eis commercium habeatis, illi impudica suis diis sacrificia facientes, vos ad polluctum pertrahant, perficiantque ut suas filias vestris filiis asciscatis : quos illæ porro, pudicitiam suis diis prostituendo, ad eandem pertrahant impudicitiam. Ex comparatione Ex majore : Cum hoc tempore, me adhuc vobiscum vivente, rebelles fueritis in Jovam, quid post meum interitum futurum est ? Ex minore : Ipsi me [n. f.] Israelitæ non audiunt, quod faciet Pharao ? Ex pari : Pauperi in lite ne indulgeto, neve diviti assentator. Utitur et eis quæ foris assumuntur, ut cum jubet testes audiri : et cum illa dicit, Quærite enim de superioribus seculis. et illa : Percontare patres tuos, qui tibi referent, etc. Possem et illa adducere, ut apud eum suasiones sint ab honesto : Videte ut hæc faciatis, nam in hoc sita est vestræ apud cæteras nationes sapientiæ et prudentiæ existimatio, ut auditis hisce omnibus institutis, fateantur hanc tantam gentem sapientem profecto, et prudentem esse. Ab utili : Hoc pacto illorum pecora, facultates, jumenta omnia sua fore, tantum ut eos ad communem habitationem obsequendo pelliciant. A facili : Illos enim præsidio nudatos, ab ipsis facile confectum iri, quibus adesset Jova : proinde ne pertimescerent. A necessario : Si non recte facies, noxa pro forib. cubat. Quasi hoc dicat : si vis noxam et malum effugere, necesse est ut recte facias. Atque ut summatim dicam, possem omnium quæ de disserendo traduntur, præceptorum exempla proferre ex Mose. Sed ea facile diligentes animadvertent lectores. Jam ad civilem rationem veniamus. Igitur cum sit civitatis administrandæ ratio triplex, regnum, optimates, et respublica : totidemque excessus, tyrannis, paucorum dominatus, et vulgi : omnium exempla sunt apud Mosem.regni in Pharaone majore, tyrannidis in minore, optimatum in Madianitis, paucorum in gigantibus qui ante diluvium fuerunt, reipublicæ in Israelitis, vulgi in Sodomitis. Sed rempublicam cæteris anteponit, ad eamque Hebræos instituit, latis ad [n. f.] hoc legibus divinitus, in quibus sacerdotes constituit, qui res divinas administrent, et senatores atque judices, eosque in singulas civitates, qui lites dirimant, et malos pœnis afficiant. Atque in his quidem legibus quæ sint omnis hominum generis officia tradit, tanta æquitate atque perfectione, ut quæcunque postea omnium sæculorum et gentium leges bonorum judicio probantur, hinc haustæ sint : quæcunque iniquæ sunt, ab his discrepent.ut etiam si Moses non dixisset has se a Deo accepisse, tamen id ex ipsarum divinitate facile appariturum fuerit : quas leges si sequeremur, neque plus hominum inventis, ne dicam libidini, quam Dei oraculis tribueremus, multo certe melius et justius regerentur civitates. Quod ad regnum

425

autem attinet, quanque id prohibet, si tamen regem concupiuerint, leges tradit quibus sit ei parendum. Sed hoc toto de genere legum, quoniam quin has Moses optimas tradiderit, dubitari non potest, et ad eas cognoscendas Moses ipse volvendus est, supersedeamus. Ad domesticam rationem veniamus, quæ triplex est, mariti, patris, domini. Matrimonium instituit Deus in Adamo et Eva : mariti officium esse rem facere, uxoremque amare, et ei hærere, ostendit, dum dicit eum uxoris causa relicturum parentes, dumque eum ad laborem damnat :uxoris autem, marito obedire, et liberos gignere, et pariendi doloribus mulctat : deque eorum, et patrum, et liberorum, dominorumque et servorum officio multa cum alibi, tum in legibus docet, omnium horum exemplum in uno Abrahamo (ne cæteros commemo- [n. f.] rem) cerni potest. Neque omittendum est etiam, belli leges ad eo esse traditas. Funerum quoque et tumulorum, et fœderum exempla sunt apud eum non pauca. Sed transeamus ad humani generis altricem agriculturam, quam exercere primus hominum jussus est, etiam ante quam peccasset. Hujus principia sunt, aqua, terra, animal, cœlum : quæ omnia persequitur et Jacobus Josepho bene precans jam moriturus, et Moses idem in exitu vitæ faciens. Pastionis autem, in Abrahamo, Isaco, Jacobo, et ejus filiis : venationis in Nembrodo, Esao, et Ismaele. Architecturam quoque adeo non omisit, ut ejus exemplum vel absolutissimum sit in opere tabernaculi : in quo etiam aliæ multæ artes apparent, metallarii, inauratores, gemmarii, sculptores, bractearii, argentarii, vascularii, phrygiones, lanarii, linteones, infectores, lanificæ, sericarii, limbolarii, plumarii, polymitarii, et qui netum aurum intexunt, et netrices, funicularii, sartores. Sunt et apud eum rerum inventores : Cainus architecturæ, Jabal tabernaculorum et rei pecuariæ, Jubal musicæ, Tubalcainus artis ferrariæ. Fit et Ismaelitarum mercatorum mentio, et prægustatorum, et pistorum, et dispensatorum, et ædilium annonarum. Possunt et ab eo discere pictores ex tabernaculi, et personarum, et locorum, et rerum gestarum descriptione. Atque hactenus quidem scientias et artes commemoravimus, quibus homines tribuunt plurimum, quas admirantur, et a quibus magnos viros appellant : quarum inventionem Græci, Latinique [n. f.] sibi vendicant, neque vident omnia tanto ante fuisse perfecta, quam ipsi inchoata putant. Neque tamen omnia quæ in Mose excellunt, commemoravi : nam hoc esset infinitum neque ea quæ sunt abditiora attigi, ut quæ latent in ceremoniis, in sacrificiis, in tabernaculo, quæ neque satis intelligo : neque si intelligerem, præsentis esset angustiæ, tam late patens argumentum tractare. Quæ autem commemoravi, huc pertinent, ut ex his

426

paucis intelligatur quantus vir Moses fuerit, quamque nullium omnino rei imperitus, si quis ejus scripta a nobis obiter, et quasi per transennam patefacta, penitus introspexerit, in iisque contemplandis diu, diligenterque versatus fuerit : utque desinant vel Plutarchus et Plinius (qui hunc fortasse non legerant) vel Politianus et Budæus, (qui oscitanter legerant) ingeniorum palmam Homero tribuere, pœtæ magno, fateor, sed hoc nostro vate tanto minori, quanto terrena cœlestibus, humana divinis, brevia æternis viliora sunt. Si enim quæ ab Homero mentiente, et huic rei serviente tractantur (id est, artes illæ quas ego Plutarchum, eas Homero tribuentem, imitatus commemoravi) ea in Mose aliud agente et vera narrante sic excellunt, ut illius bis viginti quatuor libros quinque libris longe superet : quantum esse æquum est in eis quæ tractat ex professo ? leges dico, religionem, pietatem, administrationem reipublicæ, atque vaticinationem. Nam quod hanc etiam Homero tribuunt, nugantur : de præteritis enim vaticinatus est, id quod facere possit quilibet, Nisi si quis vaticinium adducat de Æ- [n. f.] nea, quod unum apud Homerum extat de rebus futuris : sed id sumpserat ex Sibylla. At noster hic Moses, cœlesti plenus afflatu, non solum ab aliis prædicta commemorat, et probandorum vatum rationem tradit, sed prædicit et ipse futura, et Messiam nobis (ut alia omittam) generis humani servatorem tanto ante præsignificat, obscure ille quidem, quanto scilicet ab exorta luce longius aberat : sed tamen ita, ut ab his perspiciatur, quibus oculi sunt divinitus aperti. Quamobrem cohortor omnes, ut divinum hunc autorem non semel, neque cursim legant (neque enim semel aut leviter lectus intelligi poterit) sed tamdiu legant, quamdiu in eo esse aliquid sentient, in quo proficiant : proficient autem, quamdiu Dei se discipulos esse volent. Deinde ut quemadmodum Moses sibi nihil, sed omnia Deo tribuit, hunc spectat, hunc colit, ad hunc omnia refert : sic illi, cum eum diligenter perlegerint, discant non ipsum Mosem celebrare, qui nihil habuit nisi a Deo : non ipsi sibi placere, aut insolescere, cum Deus omnia alta deprimat : sed seipsos Deo summitere, ei gratias agere, eum laudare, celebrare, canere, deque ejus lege domi forisque stantes cubantesque dies noctesque cogitare : atque ex ea sic vitam traducere, ut ad æternam, felicemque vitam perveniant, quæ nobis promissa est per Jesum Christum Dominum nostrum : Amen.

1 Le colophon précise : « Basileæ, ex officina Joannis Oporini, Anno Salutis MDXLVI. Mense Augusto ».